1. Cōnstat [= certum est] Trōiānōs ōlim in Latium vēnisse.
2. Rēx Aborīginum inter prīmōrēs [= prīncipēs] prōcessit et Aenēam ad colloquium ēvocāvit.
3. Latīnus nōbilitātem [< nōbilis] Aenēae admīrātus amīcitiam et societātem [< socius] cum Trōiānīs fēcit.
4. Rēx Aenēae fīliam suam Lāvīniam in mātrimōnium dedit.
5. Ex eō mātrimōniō brevī stirps [: fīlius] virīlis [< vir] fuit.
6. Ante adventum [< advenīre] Aenēae Lāvīnia Turnō, rēgī Rutulōrum, spōnsa fuerat.
7. Turnus molestē patiēbātur advenam sibi praelātum esse.
8. Itaque Latīnō Aenēaeque diffīdēbat [<> cōnfīdēbat] iīsque bellum intulit.
9. Rutulīs victīs et Latīnō interfectō, Aenēās animōs Aborīginum sibi conciliāvit utramque gentem 'Latīnōs' appellandō.
10. Mezentius, rēx Etrūscōrum, quī Caere, in opulentō [< opēs] tum oppidō, rēgnābat, opēs Latīnōrum nimium crēscere cēnsēbat.
11. Ille societātem cum Rutulīs iūnxit et Latīnīs bellum intulit.
12. Aenēās cōpiās suās in aciem ēdūxit.
13. Post proelium Latīnīs prosperum [= secundum] Aenēās nusquam [= nūllō locō] appāruit.
14. Cum Ascanius sīve Iūlus, fīlius Aenēae, nōndum pūbēs [= mātūrus aetāte] esset, Lāvīnia prō puerō rēgnāvit.
15. Nec tamen inter rēgnum muliebre [< mulier] et Ascaniī pueritiam [< puer] ūlla gēns fīnitima [< fīnis] Latīnīs bellum intulit.
16. Ascaniō alterum nōmen est 'Iūlus': gēns 'Iūlia' Iūlum auctōrem nōminis suī esse putat.
17. Fīlius Aenēae novam urbem condidit, quae ab sitū [= locō ubi sita erat] in longō monte Albānō 'Alba Longa' appellāta est.