LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 10

1. Amūlius patruus [= frāter patris] Reae Silviae fuit.

2. Illō rēgnante Silvia geminōs fīliōs partū ēdidit [= peperit].

3. Iussū rēgis servī geminōs expōnunt: opus lacrimōsum [< lacrima]!

4. Servus dīxit 'sē suspicārī nescioquem [= aliquem] deum in geminīs esse, sed alterum plūs vigōris [= vīrium] habēre.'

5. Nisi Mārs fīliīs suīs opem [= auxilium] tulisset, Silvia eōdem diē māter et orba [: sine līberīs] facta esset.

6. Gemellīs [= geminīs parvulīs] expositīs, servī ūdīs [= ūmidīs] genīs rediērunt.

7. Aquā fluviī dēficiente [: recēdente] alveus in līmō [= terrā ūmidā mollī] sēdit in silvā opācā [: sine sōle].

8. Lupa fēta [= quae nūper pepererat] gemellōs nūtrīvit [= aluit].

9. Linter est nāvicula levis.

10. Fluvius quī tumet [= tumidus est] lātē super rīpās funditur.

11. Vultū arguitur [= dēmōnstrātur] nōbilitās generis.


Index Cap. 41 Ecercitium 9 Cap. 41 Exercitium 11