LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 12

1. Cūr gemellī Reae Silviae 'caelestia sēmina' appellantur? Rōmulus et Remus ita appellantur quia Mārtis fīliī erant.

2. Quid servī rēgis Amūliī facere iussī sunt? Servī rēgis geminōs auferre et in flūmine mergere iussī sunt.

3. Num servī laetī īnfantēs ferēbant? Servī recūsantēs ac flentēs puerōs ad flūmen ferēbant.

4. Ā cuius nōmine fluvius Albula 'Tiberis' nōminātus est? Tiberis vocātur ā Tiberīnō, rēge Albānō, quī in eō flūmine mersus est.

5. Quid tunc vidērēs eō locō ubi nunc forum Rōmānum est? Illīc tunc lintrēs nāvigāre vidērēs.

6. Cūr servī ad ipsum fluviī cursum prōcēdere nōn potuērunt? Longius prōcēdere nōn potuērunt quia flūmen super rīpās effūsum erat.

7. Quid dīxit alter servus cum geminōs comparāret? Dīxit 'similēs esse geminōs, sed alterum plūs vigōris habēre.'

8. Vultūs īnfantium aspiciēns quid suspicābātur? Puerōs ab aliquō dēō ortōs esse suspicābātur.

9. Tacitīne fuērunt geminī cum expōnerentur? Immō geminī expositī vāgīvērunt.

10. Cūr ūmidīs genīs rediērunt servī? Servī flēbant quia īnfantium miserēbantur.

11. Quō appulsus est alveus cum puerīs? Alveus in silvam appulsus est ibique in līmō haesit.

12. Quae bēstia fera prīmum geminōs expositōs invēnit? Lupa geminōs expositōs in silvā invēnit.

13. Num lupa puerīs nocuit? Lupa puerīs nōn nocuit, immō prōfuit, namque eōs lacte suō nūtrīvit!


Index Cap. 41 Ecercitium 11 Cap. 41 Exercitium 13