LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 4

1. Ascanius prōcreāvit [= genuit] Silvium, quī ita nōminātus est quia cāsū [= forte] in silvīs nātus erat.

2. Omnibus rēgibus Albānīs 'Silvius' cognōmen erat, ut Rōmulō Silviō, quī post Agrippam Silvium rēgnum adeptus est [<> āmīsit].

3. Rōmulus Silvius, fulmine ictus [= percussus], Aventīnō rēgnum lēgāvit [= relīquit].

4. Amūlius frātrem Numitōrem rēgnō pepulit, fīlium eius interēmit [= interfēcit] et fīliam eius Ream Silviam virginem Vestālem lēgit [= ēlēgit].

5. Ita perpetuā virginitāte [< virgō] spem partūs [< parere] eī adēmit.

6. Vestālis, cum geminōs fīliōs peperisset, 'sē ā deō Mārte vī compressam esse' affīrmāvit.

7. Amūlius īnfantēs in fluvium mittī iussit: tanta fuit rēgis crūdēlitās [< crūdēlis]!

8. Nec vērō periērunt puerī quī iussū [< iubēre] rēgis expositī erant.

9. Alveus enim, in quō puerī expositī erant, aquā recēdente in siccō relictus est.

10. Tum lupa [f < lupus] sitiēns [< sitis] ad vāgītum [< vāgīre] puerīlem [< puer] cursum flexit.

11. Lupa tam mītis [<> ferōx] fuisse dīcitur ut īnfantibus ūbera sua praebēret [= offerret] eōsque linguā lamberet.

12. Ambō [= duo simul] puerī ā Faustulō, pāstōre rēgiō, inventī sunt.

13. Ut adolēvērunt [= adulēscentēs fuērunt] in saltibus [= silvīs montium] vēnābantur, neque sēgnēs [= pigrī] domī manēbant.

14. Etiam in latrōnēs praedam ferentēs impetūs faciēbant et praedam iīs ēripuērunt.

15. Sed latrōnēs ex īnsidiīs [= locō occultō] Remum cēpērunt atque falsō [<> vērē] accūsāvērunt 'eum ex agrīs Numitōris praedās agere hostīlem [< hostis] in modum!'

16. Itaque Remus Numitōrī ad supplicium dēditus [= trāditus] est.

17. Numitor, quī Remum in cūstōdiā [< cūstōs] habēbat, cum 'geminōs esse frātrēs' audīvisset, nepōtēs suōs servātōs esse suspicābātur [= crēdere incipiēbat], et Remō rem aperuit.

18. Item Faustulus necessitāte [< necesse] coāctus Rōmulō rem aperuit.

19. Haud servīle [< servus] ingenium erat Rōmulō et Remō.

20. Amūliō occīsō, geminī Numitōrem, avum suum, grātulantēs [<> cōnsōlantēs] appellant eumque 'rēgem' salūtant.

21. Ille conciliō advocātō scelera frātris et orīginem nepōtum ostendit.

22. Ōlim circā montem Palātīnum vāstae sōlitūdinēs [< sōlus] erant.

23. Sāturnī templum vetustum [= vetus] est.

24. Stabulum est casa pecoris.


Index Cap. 41 Ecercitium 3 Cap. 41 Exercitium 5