1. Cūr rēgibus Albānīs cognōmen fuit 'Silvius'? Id cognōmen iīs datum est quia Ascaniī fīlius forte in silvīs nātus erat.
2. Uter ē duōbus Procae fīliīs rēgnum accēpit? Numitor, Procae fīlius māior, rēgnum accēpit.
3. Quōmodo rēx factus est Amūlius? Amūlius frātrem Numitōrem pepulit et ipse rēgnāvit.
4. Quid fēcit Amūlius nē posterī Numitōris rēgnārent? Fīlium Numitōris interfēcit et fīliam eius virginem Vestālem fēcit.
5. Quid Reae Silviae virginī Vestālī accidit? Rea Silvia, fīlia Numitōris, vī compressa geminōs fīliōs peperit.
6. Quid Amūlius geminīs Reae Silviae fierī iussit? Amūlius puerōs in fluvium Tiberim mittī iussit.
7. Ubi servī rēgis geminōs exposuērunt? Servī puerōs nōn in ipsō flūmine, sed in stāgnō proximō exposuērunt.
8. Geminīne in flūmine submersī sunt? Geminī servātī sunt quod aqua recēdēns eōs in siccō relīquit.
9. Cūr nōn fame periērunt geminī expositī? Lupa geminōs invēnit eōsque lacte suō aluit.
10. Quis lupam īnfantēs alentem et lambentem invēnit? Īnfantēs ā Faustulō pāstōre inventī sunt.
11. Quid pāstor rēgius dē geminīs fēcit? Faustulus uxōrī suae puerōs ēducandōs dedit.
12. Rōmulus et Remus adulēscentēs quid agēbant? Rōmulus et Remus per saltūs vēnābantur et latrōnēs persequēbantur.
13. Ā quibus Remus captus est et rēgī dēditus? Remus ā latrōnibus captus rēgī Amūliō dēditus est.
14. Quid latrōnēs Rōmulum et Remum accūsāvērumt? Latrōnēs 'eōs ex agrīs Numitōris praedam agere' accūsāvērunt.
15. Num Numitor Remum sibi dēditum pūnīvit? Numitor Remum nōn pūnīvit, nam suspicābātur eum nepōtem suum esse.
16. Quamobrem Faustulus crēdēbat sē fīliōs rēgiōs ēducāre? Faustulus sciēbat geminōs iussū rēgis expositōs esse.
17. Cum orīginem suam cognōvissent, quid geminī fēcērunt? Geminī Albam profectī rēgiam oppugnāvērunt et Amūlium occīdērunt.
18. Amūliō occīsō quis rēx factus est? Occīsō frātre Numitor rūrsus rēx factus est.