LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 7

1. Cum aetātis discrīmen [< discernere] inter geminōs fierī nōn posset, necesse fuit deōs cōnsulere 'uter eōrum in novā urbe rēgnāret?'

2. Inter frātrēs convēnit [= statūtum est] ut Rōmulus in Palātiō, Remus in Aventīnō auspicārētur [= avēs aspiceret].

3. Remus prior sex vulturēs aspexit; sed ut hoc auspicium nūntiātum est, duplex [= bis tantus] numerus Rōmulō appāruit.

4. Rōmulus igitur in Palātiō urbem condidit; quod cum Remus molestē ferret [= paterētur], novōs mūrōs humilēs trānsiluit!

5. Inde [= itaque] Rōmulus frātrem interfēcit atque sōlus rēgnāvit in novā urbe, quae 'Rōma' appellāta est ā nōmine conditōris [< condere].

6. Rōmulus sacra [= sacrificia] fēcit nōn sōlum rītū [= modō] Albānō, sed etiam rītū Graecō, ut ab Euandrō Herculī deō īnstitūta erant.

7. Herculēs ōlim cum armentō/būbus [= bōbus] ad Tiberim vēnerat.

8. Dum Herculēs quiēscit, latrō Cācus aliquot bovēs eius āversās in spēluncam suam trāxit ibique abdidit [= cēlāvit].

9. Herculēs bovēs suās quaerēns, cum vestīgia forās versa vidēret, incertus atque cōnfūsus [= turbātus] cēterās bovēs inde abigere coepit.

10. Sed cum bovēs quae abigēbantur mūgīrent [= 'mū' facerent], bovēs in spēluncā inclūsae vōcem reddidērunt, quā audītā Herculēs revertit.

11. Cācus, cum eī resisteret, ictus clāvā Herculis interiit [= periit].

12. Euander, postquam facinus [= maleficium] Cācī audīvit, Herculem salvēre iussit eīque ut Iovis fīliō āram vōvit.

13. Bove eximiā [= ēgregiā] occīsā, sacrum Herculī factum est.

14. Quī trepidus est trepidāre dīcitur.


Index Cap. 41 Ecercitium 6 Cap. 41 Exercitium 8