LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 9

1. Ubi Rōmulus et Remus urbem condere cōnstituērunt? Novam urbem condere cōnstituērunt in iīs locīs ubi expositī erant.

2. Quod certāmen inter frātrēs geminōs ortum est? Certāmen fuit utrum in Palātiō an in Aventīnō urbs conderētur.

3. Quōmodo geminī deōs cōnsuluērunt? Uterque frāter auspiciō deōs cōnsuluit.

4. Quod auspicium Remō vēnit? Remus prīmus sex vulturēs cōnspexit.

5. Cūr diī Rōmulō favēre vīsī sunt? Cum duodecim vulturēs Rōmulō appāruērunt, diī eī favēre vīsī sunt.

6. Quō diē Rōmulus urbem condidit? Rōmulus ante diem ūndecimum kalendās Māiās urbem condidit.

7. Quōmodo Remus opus frātris dērīsit? Remus opus frātris dērīsit novōs mūrōs trānsiliendō.

8. Quid tum fēcit Rōmulus? Rōmulus īrātus Remum interfēcit.

9. Cui deō Rōmulus Graecō rītū sacrificāvit? Rōmulus deō Herculī Graecō rītū sacrificāvit.

10. Quōmodo Herculēs cum armentō suō Tiberim trānsiit? Herculēs Tiberim natandō trānsiit armentum prae sē agēns.

11. Quid accidit dum Herculēs dormit? Hercule dormiente Cācus bovēs eius rapuit et in spēluncam abdidit.

12. Cūr Cācus aversās bovēs caudīs in spēluncam suam trāxit? Ita fēcit nē vestīgia boum Herculem ad spēluncam dūcerent.

13. Quōmodo Herculēs bovēs abditās repperit? Bovēs suās repperit cum eās in spēluncā mūgīre audīvisset.

14. Quid Herculēs fēcit Cācō? Herculēs Cācum clavā percussum necāvit.

15. Quis Herculem ibi salvēre iussit? Euander, quī tum ea loca regēbat, Herculem salūtāvit.

16. Quid Herculēs prōmīsit? Herculēs prōmīsit 'sē fātum implētūrum esse.'


Index Cap. 41 Ecercitium 8 Cap. 41 Exercitium 10