1. Num Rōmulus mortem rēgis Tatiī lūgēbat? Rōmulus mortem rēgis Tatiī nōn aegrē tulit.
2. Cūr Fidēnātēs Rōmānīs bellum intulērunt? Fidēnātēs bellum īnferre properant, priusquam Rōma nimis valida esset.
3. Unde Rōmānī in latus Fidēnātium impetum fēcērunt? Rōmānī ex īnsidiīs impetum fēcērunt in latus hostium.
4. Quōmodo Rōmānī oppidum Fidēnās cēpērunt? Rōmānī in oppidum irrūpērunt priusquam portae clauderentur.
5. Vēientibus victīs, cūr Rōmulus urbem eōrum nōn cēpit? Rōmulus Vēiōs capere nōn potuit quia urbs mūrīs ac sitū ipsō mūniēbātur.
6. Quid Vēientēs post clādem fēcērunt? Vēientēs lēgātōs Rōmam mīsērunt quī pācem peterent.
7. Ā Rōmulī rēgnō quot annōs Rōma tūtam pācem habēbat? Post Rōmulum quadrāgintā annōs Rōma pācem habēbat.
8. Quī appellābantur equitēs quī corpus rēgis cūstōdiēbant? 'Celerēs' appellābantur equitēs trecentī quī rēgem cūstōdiēbant.
9. Utrīs Rōmulus rēx grātior fuit, patriciīs an plēbēiīs? Rōmulus rēx plēbēiīs grātior fuit quam patriciīs.
10. Quid ēvēnit in Campō Mārtiō cum rēx cōntiōnem mīlitum habēret? Subitō coorta est tempestās quae cōnspectum rēgis mīlitibus abstulit.
11. Cum sēdēs rēgia vacua esset, quid senātōrēs affīrmābant? Senātōrēs affīrmābant 'rēgem in caelum raptum esse'.
12. Omnēsne hoc crēdēbant? Nōn omnēs id crēdēbant, aliquī 'rēgem ā patribus necātum esse' arguēbant.
13. Quārē Proculus Iūlius nārrāvit 'Rōmulum sibi obvium fuisse'? Proculus id nārrābat, nē plēbs crēderet rēgem interfectum esse.
14. Quid Rōmulus Proculō imperāvit? Eī imperāvit ut Rōmānīs nūntiāret 'deōs velle ut Rōma caput orbis esset.'
15. Ubi fānum Rōmulō deō dicātum est? In colle Quirīnālī fānum Rōmulō deō dēdicātum est.
16. Quō nōmine appellātur Rōmulus deus? Rōmulus deus 'Quirīnus' appellātur.