LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLII

Exercitium 11

1. Aenēās cupidus cīvibus inclūsīs auxiliī ferendī [= auxilium ferendī] in rēgiam penetrāvit.

2. Dīdō puerō intuendō [= puerum intuendō] incenditur.

3. Aborīginēs ad arcendam vim advenārum concurrunt.

4. Sabīnī convēnērunt studiō novae urbis videndae [= novam urbem videndī].

5. Iuvenēs Rōmānī ad rapiendās virginēs discurrunt.

6. Bīna tantum spolia opīma capta sunt: adeō rāra fuit fortūna eius decoris adipīscendī [= id decus adipīscendī].

7. Tatius aurō pollicendō [= aurum pollicendō] Tarpēiae persuāsit.

8. Rōmānī cupiditāte arcis reciperandae [= arcem reciperandī] accēnsī montem subiērunt.

9. Patrēs populō iūs rēgis creandī [= rēgem creandī] dedērunt.

10. Numa cum deā Ēgeriā sermōnēs habuisse dīcitur dē sacrīs faciendīs.

11. Tum Numa ad sacerdōtēs creandōs animum advertit.

12. Multitūdō omnis ā vī et armīs ad rēs dīvīnās cūrandās conversa est.

13. Fīnitimī urbem positam esse ad turbandam omnium pācem crēdiderant.

14. Iam vērō Rōmānōs dīligentissimōs in diīs colendīs et in pāce cōnservandā vīdērunt.


Index Cap. 42 Ecercitium 10 Cap. 42 Exercitium 12