1. Post Rōmulum quod certāmen fuit inter patrēs? Certāmen fuit dē rēgnō.
2. Quid patrēs timēbant? Patrēs timēbant nē vīs externa cīvitātem sine imperiō adorīrētur.
3. Quī interim Rōmae imperitābant? Interim 'interrēgēs' Rōmae imperitābant.
4. Quid tum plēbs postulābat? Plēbs postulābat ut novus rēx ā sē creārētur.
5. Cum patrēs populō concēderent, quod iūs sibi retinēbant? Postulāvērunt ut, cum plēbs rēgem creāvisset, patrēs auctōrēs fierent.
6. Post interrēgnum quis rēx creātus est? Numa Pompilius, vir Sabīnus, rēx creātus est.
7. Cūr senātōrēs rēgem peregrīnum probāvērunt? Patrēs nēminem illī virō prūdentissimō praeferre ausī sunt.
8. Quō augur Numam dēdūxit ut deōs cōnsuleret? Augur Numam in arcem dēdūxit.
9. Quōmodo Iānus bellum et pācem indicat? Iānus apertus bellum, clausus pācem esse indicat.
10. Quotiēs et quandō post Numae rēgnum Iānus clausus est? Ianus bis clausus est: post bellum Pūnicum I et post proelium Actiacum.
11. Quōmodo Numa Rōmānīs deōrum metum iniēcit? Rōmānīs metum deōrum iniēcit sacrīs īnstituendīs et sacerdōtibus creandīs.
12. Quōs mēnsēs annō addidit Numa? Annum in XII mēnsēs dīvīsit cum mēnsēs Iānuārium et Februārium adderet.
13. Quis est flāmen Diālis? Flāmen Diālis est Iovis sacerdōs assiduus.
14. Quem Numa pontificem lēgit? Numa generum suum Numam Mārcium pontificem lēgit.
15. Cūr fīnitimī populī Rōmam adortī nōn sunt? Fīnitimī nefās putābant violāre cīvitātem tam sānctum.
16. Comparā duōs rēgēs, Rōmulum et Numam! Rōmulus rēx bellicōsus fuit, Numa pācis amāns.