1. Rōmulus rēx quae īnsignia sūmpsit? Īnsignia Rōmulī fuērunt vestis purpurea et duodecim līctōrēs.
2. Quās rēs gerunt līctōrēs? Līctōrēs fascēs et secūrēs gerunt.
3. Quid fēcit Rōmulus ut novōs cīvēs alliceret? Rōmulus asȳlum aperuit quō cuilibet hominī perfugere licēbat.
4. Quot senātōrēs creāvit Rōmulus? Rōmulus centum senātōrēs creāvit.
5. Cūr cīvibus Rōmānīs uxōrēs deerant? Virī Rōmānī uxōribus carēbant quia iīs cum fīnitimīs cōnūbium nōn erat.
6. Quōmodo Rōmānī societātem et cōnūbium cum fīnitimīs petīvērunt? Lēgātōs mīsērunt quī societātem et cōnūbium ā fīnitīmīs peterent.
7. Cūr aliae gentēs lēgātiōnem Rōmānōrum dīmīsērunt? Aliae gentēs Rōmānōs spernēbant atque metuēbant.
8. Quārē magnus numerus fīnitimōrum Rōmam vēnērunt? Fīnitimī Rōmam ad spectāculum magnificum vocātī erant.
9. Quid fīnitimī Rōmae mīrābantur? Fīnitimī magnitūdinem urbis novae mīrābantur.
10. Dum hospitēs lūdōs spectant, quid fēcērunt iuvenēs Rōmānī? Inter spectāculum iuvenēs Rōmanī virginēs rapuērunt!
11. Num parentēs fīliās suās dēfendere potuērunt? Parentēs inermēs fīliās suās dēfendere nōn potuērunt.
12. Quōmodo Rōmulus animōs virginum mītigābat? Dīxit 'eās cum virīs Rōmānīs in mātrimōniō fore.'
13. Parentēs virginum raptārum quid faciēbant? Parentēs virginum cīvitātēs concitābant et bellum parābant.
14. Quī populus prīmum impetum fēcit in agrum Rōmānum? Prīmum Caenīnēnsēs Rōmānōs oppugnāvērunt.
15. Quid fuit exitus eius proeliī? Rōmulus exercitum Caenīnēnsium fugāvit et ducem eōrum occīdit.
16. Quid fēcit Rōmulus cum ducem hostium occīdisset et spoliāvisset? Rōmulus in Capitōlium ascendit et spolia ducis ad quercam sacram dēposuit.
17. Cui deō Rōmulus tum templum vōvit? Iovī Feretriō Rōmulus templum vōvit.
18. Ā Rōmulō ad Augustum quotiēs spolia opīma capta sunt? Inter tot annōs bis tantum spolia opīma capta sunt.