LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLII

Exercitium 6

1. Oppidīs vīcīnīs captīs quō cīvēs migrāvērunt? Ex oppidīs captīs cīvēs frequentēs Rōmam migrāvērunt.

2. Num Sabīnī arcem Rōmānam vī cēpērunt? Sabīnī nōn vī, sed dolō arcem Rōmānam cēpērunt.

3. Quod praemium Tarpēia ā Sabīnīs postulāvit, ut arcem prōderet? Tarpēia praemium postulāvit 'id quod sinistrīs manibus habērent'.

4. Quid eī fēcērunt Sabīnī, postquam in arcem acceptī sunt? Sabīnī in arcem acceptī Tarpēiam scūtīs necāvērunt.

5. Quā dē causā Rōmānī sub monte Capitōlīnō fugātī sunt? Fugātī sunt Rōmānī quod inīquō locō pugnantēs ducem āmīserant.

6. Quid fēcit Rōmulus ut fugam Rōmānōrum sisteret? Rōmulus Iovem invocāvit atque eī templum vōvit.

7. Quid factum est post precēs Rōmulī? Rōmānī restitērunt et pugnam renovāvērunt.

8. Quis Mettium Curtium glōriantem pepulit? Rōmulus cum globō iuvenum in Mettium impetum fēcit eumque pepulit.

9. Proeliō renovātō, utrī superiōrēs fuērunt, Sabīnī an Rōmānī? Superiōrēs fuērunt Rōmānī.

10. Quōmodo pāx facta est inter Sabīnōs et Rōmānōs? Mulierēs Sabīnae sē inter patrēs et virōs pugnantēs intulērunt.

11. Quod foedus ducēs Rōmulus et Tatius fēcērunt? Foedus fēcērunt ut rēgnum eōrum cōnsociārētur.

12. Quō nōmine cīvēs Rōmānī appellātī sunt? Cīvēs Rōmānī 'Quirītēs' appellātī sunt ā Curibus, oppidō Sabīnōrum.

13. Populō in trīgintā cūriās dīvīsō, quae nōmina Rōmulus cūriīs imposuit? Rōmulus novīs cūriīs nōmina Sabīnārum imposuit.

14. Quot equitum centuriās cōnscrīpsit Rōmulus? Rōmulus trēs centuriās equitum cōnscrīpsit, Ramnēnsēs, Titiensēs, Lucerēs.


Index Cap. 42 Ecercitium 5 Cap. 42 Exercitium 7