1. Cum rēx Tatius Lāvīniī, concursū [< concurrere] factō, interfectus esset, pāx īnspērāta [= nōn spērāta] fuit cum Lāvīniō.
2. Sed bellum ortum est cum Fidēnātibus, quī Rōmam prope sē nimis convalēscere [= validam fierī] cēnsēbant.
3. Exercitum immīsērunt [<> ēmīsērunt], ut vāstārētur [< vāstus] ager inter Rōmam ac Fidēnās.
4. Exercitus cum magnō pavōre agrestium populābātur [= vāstābat].
5. Rōmulus partem exercitūs locīs occultīs in īnsidiīs locāvit, ipse ad portās Fidēnārum accēdēns hostēs ad pugnam excīvit [= ēvocāvit].
6. Illī, cum numerum Rōmānōrum modicum [= nōn magnum] contemnerent, ērūpērunt ac Rōmānōs, quī fugam simulābant, persecūtī sunt.
7. Ut Rōmānī ex īnsidiīs exortī in latus eōrum impetum fēcērunt, māximō terrōre perculsī [= percussī] terga vertērunt.
8. Rōmānī persequentēs priusquam portae oppōnerentur [= contrā pōnerentur] in oppidum irrūpērunt [<> ērūpērunt].
9. Cum Vēientibus prosperē dīmicāvērunt [= pugnāvērunt] Rōmānī.
10. Hīs rēbus domī mīlitiaeque gestīs, Rōmulus rēx populō et māximē mīlitibus acceptus [= grātus] fuit.
11. Dum rēx cōntiōnem mīlitum in Campō habet, tempestās cum tonitrū coorta [= orta] est, quae eum dēnsō [<> tenuī] nimbō operuit.
12. Post tempestātem, cum rēx nusquam appāruit, mīlitēs aliquamdiū [= aliquantum temporis] maestī siluērunt.
13. Patrēs [= senātōrēs] vērō 'rēgem sublīmem [= ad caelum] raptum esse' dīxērunt omnēsque eum 'deum deō nātum' salūtāvērunt.
14. Sed aliquī ex plēbe [= plēbēiīs] 'eum ā senātōribus interēmptum esse' clam arguēbant [= accūsābant].
15. Tum senātor 'Quirītēs!' inquit, 'Rōmulus prīmā hodiernā [< hodiē] lūce dē caelō repente dēlāpsus mihi obvius fuit [= obviam iit].'
16. Fānum [= templum] in colle Quirīnālī Rōmulō deō dicātum est.
17. Praesidium dīcitur numerus mīlitum locātus ad dēfendendum locum.