1. Tullus Hostīlius, rēx indole [= ingeniō] ferōx, proximō rēgī dissimilis [<> similis] fuit.
2. Cum nepōs esset Hostiī Hostīliī, ducis clārissimī, avītā [< avus] glōriā stimulābātur [= incitābātur] ad bellum faciendum.
3. Cum Albānī praedās ex agrō Rōmānō ēgissent, lēgātī Rōmānī Albam missī sunt, ut rēs repeterent, sed superbē dīmissī sunt.
4. Ergō Albānīs bellum indīxērunt, et haec Tullō renūntiāvērunt.
5. Eōdem tempore lēgātī Albānī rēs repetentēs Rōmae benignē exceptī sunt atque convīviō rēgis interfuērunt.
6. Interrogātī 'quid petītum vēnissent?' sē pūrgāre [= excūsāre] coepērunt, 'cum invītī [= nōlentēs] aliquid quod Tullō displicēret [<> placēret] dictūrī essent.'
7. 'Rēs repetītum vēnimus' inquiunt; 'nisi redditae erunt, bellum vōbīs indīcere iussī sumus.'
8. Ergō utrimque [= ab utrāque parte] bellum parābātur.
9. Hoc bellum inter populōs cognātōs [= ab eōdem ortōs] cīvīlī [< cīvēs] bellō simile erat.
10. Inter Rōmam et (castra) statīva [< stāre] Albāna breve spatium erat.
11. Rēge Cluiliō mortuō Albānī Mettium dictātōrem [< dictāre] creant.
12. Cōpiīs in aciem ēductīs ducēs prōcessērunt ad colloquium dē rē quae ad utrumque populum pertinēbat.
13. Mettius Tullum monuit 'Exercitūs pugnantēs spectātum īrī ab Etrūscīs, ut eōs pugnā cōnfectōs aggrederentur [= oppugnārent].'
14. Ergō frātrēs trigeminī, ternī Horātiī Cūriātiīque, quī forte in utrōque exercitū erant, rogātī sunt ut prō suā utrīque patriā pugnārent.
15. Horātiī et Cūriātiī nec aetāte nec vīribus disparēs [= imparēs] fuērunt.
16. Ante pugnam foedus ictum est hīs verbīs: 'Is populus cuius cīvēs hōc certāmine vīcerit, alterī populō cum bonā pāce imperitābit.'
17. Nōmen 'fossa Cluilia' vetustāte obolēvit [= ē memoriā exiit].
18. Quī senex fierī incipit senēscere dīcitur.
19. Quō [= quantō] altiōrēs sunt mūrī, eō [= tantō] facilius oppidum dēfenditur.