1. Mettius, quī proelium spectāverat, Tullō dē victōriā grātulātus est
2. Ubi illūxit [= lūcēre coepit], duo exercitūs ad cōntiōnem vocātī sunt.
3. Albānī proximī stābant, ut Tullum dē proeliō hesternō [= herī factō] cōntiōnantem [= prō cōntiōne loquentem] audīrent.
4. Mīlitēs Rōmānī Albānōs circumsistunt [= circumdant] .
5. Ibi Tullus dīxit 'Albānōs iniussū [<> iussū] suō ad montēs abiisse!'
6. 'Nec culpa omnium Albānōrum est' inquit, 'ducem secūtī sunt: Mettius est ductor [< dūcere] itineris et foederis ruptor [< rumpere].'
7. Tullus, quī nōn magis cum hostibus quam cum perfidiā [< perfidus] sociōrum dīmicāverat, hanc dīmicātiōnem [< dīmicāre] perīculōsiōrem esse cēnsēbat.
8. Dum centuriōnēs [< centuria] Mettium saepiunt [= cingunt], Tullus 'Mettī Fūfētī!' inquit 'Quoniam tuum ingenium īnsānābile est [= sānārī nōn
potest], at [= saltem] tū tuō suppliciō docē hūmānum genus ea sāncta
crēdere quae ā tē violāta sunt!'
9. Cum Mettius ad duōs currūs ligātus [= vīnctus] esset, quadrīgae [= quaternī equī] in dīversās [= contrāriās] partēs concitātī sunt: ita corpus eius lacerātum [= laniātum] est.
10. Ut Mettius animum inter Fidēnātēs Rōmānōsque ancipitem gesserat, ita corpus eius in duās partēs distractum est.
11. Tullō in animō erat populum Albānum Rōmam trādūcere [= transferre].
12. Post prōditiōnem Mettiī Alba dīruta [= destrūcta] est.
13. Magna erat maestitia [< maestus] Albānōrum, cum postrēmum per domōs suās vagārentur [= errārent].
14. Cum dīruerentur domūs, pulvis velut nūbe omnia implēvit.
15. Agmen continēns [: sine intervāllō] migrantium miserābilium [< miserārī] urbem relīquit.
16. Rōmānī passim [= ubīque] pūblica prīvātaque aedificia dīruērunt.
17. Templa ab armātīs occupāta sunt, nec vērō dīruta, sīcut ab rēge ēdictum erat.
18. Numerus cīvium Rōmānōrum duplicātus [< duplex] est: ita Rōma crēscēbat Albae ruīnīs/ruīnā [< ruere].
19. Tullus ex Albānīs decem equitum turmās lēgit.
20. Ut urbs expugnētur, necesse est portās effringere [< ex + frangere].
21. In hōc exercitiō vocābula quae dēsunt supplenda sunt.