1. Posterō diē quō vocātī sunt exercitūs? Uterque exercitus ad cōntiōnem vocātus est.
2. Quī rēgī Rōmānō proximī stābant in cōntiōne? Albānī rēgī Tullō cōntiōnantī proximī stābant.
3. Quid dīxit Tullus dē dīmicātiōne hesternā? Tullus dīxit 'dīmicātum esse etiam cum prōditiōne et perfidiā sociōrum.'
4. Quem rēx Rōmānus prōditiōnis ac perfidiae accūsāvit? Tullus Mettium accūsāvit 'quod iniussū suō ad montēs subiisset!'
5. Quid Tullō in animō erat facere populō Albānō? Omnem populum Albānum Rōmam trādūcere in animō erat Tullō.
6. Cūr iuvenēs Albānī ad haec silentium tenēbant? Iuvenēs Albānī silentium tenēbant quia inermēs ab armātīs saeptī erant.
7. Quid Tullus suppliciō Mettiī hūmanum genus docēre volēbat? Tullus eō suppliciō genus hūmānum docēre volēbat fidem ac foedera servāre.
8. Quārē legiōnēs Rōmānae Albam missī sunt? Legiōnēs Albam missī sunt ut urbem dīruerent.
9. Num cīvēs Albānī tumultum fēcērunt? Nōn tumultus factus est, sed silentium trīste dēfīxit omnium animōs.
10. Cūr cūnctī Albānī urbem suam relīquērunt? Urbem relinquere coāctī sunt, cum Rōmānī omnia tēcta dīruerent.
11. Quid Tullus dē templīs Albānōrum ēdīxerat? Tullus ēdīxerat nē templa deōrum dēlērentur.
12. Quot annōs urbs Alba steterat? Alba, postquam ab Ascaniō condita est, quadringentōs annōs steterat.
13. Quantō māior factus est numerus cīvium Rōmānōrum? Albānīs Rōmam trāductīs numerus cīvium Rōmānōrum duplicātus est.
14. Quī mōns urbī additus est? Mōns Caelius urbī additus est.
15. Quō senātus ā Tullō Hostīliō auctus conveniēbat? Senātus Rōmānus tunc in cūriam Hostīliam conveniēbat.
16. Quōmodo Tullus equitātum suum auxit? Tullus decem turmās equitum ex Albānīs lēgit.