LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIII

Exercitium 13

1. Eā tempestāte [= eō tempore] Sabīnī gēns opulentissima erat secundum [= post] Etrūscōs.

2. Equitātū auctō, Tullus bellum contrā Sabīnōs summā ope [= omnibus vīribus] parābat.

3. Ad silvam Malitiōsam Sabīnōs dēvīcit [= plānē vīcit], nam ab equitibus repente invectīs turbātī sunt ōrdinēs Sabīnōrum.

4. Interim Albānī sacra Rōmāna suscēperant aut cultum [< colere] deōrum relīquerant.

5. Pestilentiā ortā, tamen rēx iuvenibus nūllam quiētem dabat ā mīlitiā [= officium mīlitum], dōnec [= quoad] ipse morbō affectus est.

6. Tum deōs colere coepit atque etiam populum religiōne [= metū deōrum] implēvit.

7. Iam populus eum statum rērum quī sub Numā fuerat dēsīderābat.

8. Postrēmō rēx Iovis fulmine ictus cum domō suā cōnflagrāvit [= flagrāvit].

9. 'Dē inventiōne' est titulus artis ōrātōriae [< ōrātor] quam Cicerō adulēscēns scrīpsit dē inveniendīs argūmentīs [< arguere].

10. In librō II huius operis Cicerō causam Horātiī affert.

11. Cum Horātius, victīs Cūriātiīs, domum sē reciperet [= redīret], soror eius identidem [= iterum iterumque] Cūriātium spōnsum suum nōmināvit cum lāmentātiōne [= complōrātiōne]; is tum eam occīdit - atque accūsātus est.

12. Verba crīminis, ut 'Iniūriā sorōrem occīdistī', 'intentiō' dīcitur.

13. 'Dēpulsiō' est respōnsum quō crīmen dēpellitur, ut 'Iūre occīdī.'

14. Quaeritur in iūdiciō 'Iūrene occīderit?' id quod 'quaestiō' dīcitur.

15. 'Ratiō' dīcitur causa quā factum dēfenditur, ut 'Horātia enim hostium mortem lūgēbat, frātrum neglegēbat, meam victōriam molestē ferēbat.'

16. 'Infīrmātiō' est respōnsum quō ratiō īnfīrmātur, ut 'Nec tamen eam ā frātre indemnātam [= nōn condemnātam] necārī oportuit.'

17. 'Iūdicātiō' [< iūdicāre] est 'cum Horātia frātrum mortem neglegeret, hostium lūgēret, frātris et populī Rōmānī victōriā nōn gaudēret, oportueritne eam ā frātre indemnātam occīdī?'


Index Cap. 43 Ecercitium 12 Cap. 43 Exercitium 14