1. Exercitū auctō cui gentī Tullus bellum indīxit? Tullus tum Sabīnīs bellum indīxit.
2. Quae causae huius bellī afferēbantur? Causae bellī afferēbantur 'iniūriae factae ac rēs nēquīquam repetītae.'
3. Cūr victī sunt Sabīnī ad silvam Malitiōsam? Ab equitibus Rōmānīs repente invectīs turbātī sunt ōrdinēs Sabīnōrum.
4. Dēvictīs Sabīnīs, quid in monte Albānō factum esse nūntiātum est? Nūntiātum est 'lapidēs dē caelō cecidisse.'
5. Quid vōx caelestis Albānōs monuisse dīcitur? Vōx caelestis dīcitur Albānōs monuisse 'ut patriō rītū sacra facerent.'
6. Cūr ita monendī erant Albānī? Patriā relictā Albānī Rōmāna sacra sucēperant aut deōs colere dēsierant.
7. Cūr iuvenēs Rōmānī mīlitiam recūsāre coepērunt? Iuvenēs mīlitiam recūsābant quia pestilentiam metuēbant.
8. Ubi rēx iuvenum corpora sāniōra esse rēbātur, domīne an mīlitiae? Rēx bellicōsus corpora iuvenum mīlitiae quam domī sāniōra esse rēbātur.
9. Quid accidit cum rēx ipse quoque morbō affectus est? Tunc rēx sacrīs animum dēdere et summā cūrā deōs colere coepit.
10. Morbōne mortuus est rēx Tullus? Rēx nōn morbō mortuus est, sed fulmine ictus cum domō suā cōnflagrāvit.
11. Quot annōs ille rēgnāvit? Tullus duōs et trīgintā annōs rēgnāvit.
12. In quō librō suō Cicerō causam Horātiī affert? Cicerō in librō cui titulus est 'Dē inventiōne' causam Horātiī affert.
13. In eā causā quae est intentiō sīve crīmen? Intentiō vel crīmen est 'Hōrātium iniūriā sorōrem occīdisse.'
14. Quae est dēpulsiō huius intentiōnis? Dēpulsiō crīminis est 'iūre illum sorōrem occīdisse.'
15. Quae igitur quaestiō est? Quaestiō est 'iūrene an iniūriā sorōrem occīderit?'
16. Tūne sorōrem Horātiī iūre caesam esse cēnsēs? Ego sorōrem Horātiī iniūriā occīsam esse cēnseō.