LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIII

Exercitium 3

1. Numā mortuō quem rēgem populus creāvit? Numā mortuō populus Tullum Hostīlium rēgem creāvit.

2. Cuius nepōs fuit Tullus Hostīlius? Tullus Hostīlius nepōs fuit Hostiī Hostīliī, ducis Rōmānōrum bellō Sabīnō.

3. Comparā rēgēs Numam et Tullum! Rēgēs dissimilēs fuērunt, nam Tullus etiam ferōcior fuit quam Rōmulus.

4. Quam causam bellī faciendī invēnit Tullus? Causa bellī faciendī fuit quod Albānī praedās agēbant ex agrō Rōmānō.

5. Quārē Rōmānī et Albānī inter sē lēgātōs mīsērunt? Lēgātōs mīsērunt ut rēs repeterent.

6. Quōmodo lēgātī Albānī Rōmae exceptī sunt? Lēgātī ā Tullō benignē exceptī sunt.

7. Uter populus prius lēgātōs rēs repetentēs dīmīsit? Albānī prius lēgātōs Rōmānōs res repetentēs dīmīsērunt.

8. Quid tum fēcērunt lēgātī Rōmānī? Lēgātī Rōmānī regī Albānō bellum indīxērunt.

9. Cūr bellum inter Rōmam et Albam simile fuit bellō cīvīlī? Hoc bellum simile fuit bellō cīvīlī quod Rōmānī ab Albā ortī erant.

10. Ubi locāta sunt castra Albāna? Albānī castra sua locāvērunt haud plūs quīnque mīlia passuum ā Rōmā.

11. Post mortem rēgis Cluiliī quis fuit dux Albānōrum? Mortuō rēge Cluiliō Mettius Fūfētius dictātor creātus est ab Albānīs.

12. Cōpiīs in aciem ēductīs, quid Mettius Tullō nūntiāvit? Mettius Tullō nūntiāvit 'priusquam dīmicārent colloquiō opus esse.'

13. In colloquio ducum quid Mettius sē metuere dīxit? Dīxit 'sē metuere nē Etrūscī exercitūs pugnā fessōs aggrederentur.'

14. Quōmodo Albānī et Rōmānī magnum proelium vītāvērunt? Rēgēs bīnōs frātrēs trigeminōs ōrant ut utrīque prō suā patriā pugnārent.

15. Quibus condiciōnibus trigeminī dīmicāvērunt? Eā condiciōne certāvērunt ut quī vīcissent eōrum populus alterī imperāret.


Index Cap. 43 Ecercitium 2 Cap. 43 Exercitium 4