1. Quid trigeminīs pugnantibus ob oculōs versābātur? Et hīs et illīs ob oculōs versābātur populī suī imperium an servitium.
2. Post prīmum concursum quid spectāculō fuit? Nōn tantum agitātiō armōrum, sed etiam vulnera spectāculō fuērunt.
3. Cūr exercitus Albānus gaudiō conclāmāvit? Gaudiō conclāmāvērunt Albānī cum duo Rōmānī concidissent.
4. Incolumēsne erant trēs Albānī? Cūriātiī, trigeminī Albānī, omnēs vulnerātī erant.
5. Horātiusne vulnerātus erat? Occīsīs duōbus Rōmānīs, ūnus Horātius incolumis erat
6. Sōlusne Hōrātius simul cum tribus Albānīs pugnāvit? Horātius nōn simul cum tribus Albānīs, sed cum singulīs pugnāvit.
7. Quōmodo pugnam eōrum dīvīsit? Horātius fugam capiendō pugnam cum Albānīs vulnerātīs dīvīsit.
8. Cūr facillimē victus est tertius Cūriātius? Is facile victus est quod Horātius incolumis cum eō vulnerātō pugnāvit.
9. Quōmodo Horātius victor ā Rōmānīs acceptus est? Horātius victor ā Rōmānīs ovantibus grātulantibusque acceptus est.
10. Ubi sepultī sunt duo Horātiī et trēs Cūriātiī? Horātiī et Cūriātiī sepultī sunt iīs locīs ubi ceciderant.
11. Quid Tullus Mettiō imperāvit? Tullus Mettiō imperāvit ut iuvenēs Albānōs in armīs habēret.
12. Ā quibus hostibus Tullus bellum timēbat? Tullus timēbat nē bellum esset cum Vēientibus.
13. Quid Horātius victor rediēns prae sē gerēbat? Horātius rediēns spolia trigeminōrum Albānōrum prae sē gerēbat.
14. Quis Horātiō obviam iit ante portam Capēnam? Soror Horātiī frātrī victōrī ante portam Capēnam obviam iit.
15. Quid fēcit Horātius cum soror eius mortem Cūriātiī lūgēret? Horātius sorōrem suam lūgentem verbīs increpuit atque gladiō trānsfīxit!
16. Populusne Rōmānus hoc facinus probāvit? Omnibus hoc facinus atrōcissimum vīsum est.
17. Quī iūdicēs perduelliōnem iūdicant? Iūdicēs quibus negōtium est perduelliōnem iūdicāre 'duumvirī' vocantur.
18. Quid est pōmērium? Pomērium est spatium sacrum intrā et extrā moenia quod habitārī nōn licet.