1. Cūr duumvirī Horātium nōn absolvērunt? Iūdicēs eum condemnāvērunt quia tam grave crīmen neglegere nōn potuērunt.
2. Quid līctor iussus est? Līctor manūs Horātiī colligāre iussus est.
3. Ā duumvirīs condemnātus quid fēcit Horātius? Postquam ā duumvirīs condemnātus est, Horātius ad populum prōvocāvit.
4. Quis Horātium in eō iūdiciō dēfendit? Horātius ā patre suō dēfēnsus est.
5. Quid pater Horātiī populum ōrābat? Pater Horātiī ōrābat 'nē sē orbum līberīs facerent!'
6. Quid senex pater ostentāvit? Pater senex spolia Cūriātiōrum ostentāvit.
7. Cūr Horātius ā populō Rōmānō absolūtus est? Horātius nōn iūre causae, sed admīrātiōne virtūtis ā populō absolūtus est.
8. Quamobrem īrātum erat vulgus Albānum? Albānī īrātī erant quod fortūna cīvitātis tribus mīlitibus commissa erat.
9. Quōmodo Mettius animōs cīvium reconciliāre cōnātus est? Mettius prāvīs cōnsiliīs animōs cīvium reconciliāre cōnātus est.
10. Cūr Fidēnātēs ā sociīs Rōmānīs ad Vēientēs dēfēcērunt? Fidēnātēs dēfēcērunt cum Mettius prōmīsisset 'sē ad eōs trānsitūrum esse.'
11. Ubi proelium cum Fidēnātibus Vēientibusque factum est? Proelium factum est ad cōnfluentēs fluviōrum Tiberis et Aniēnis.
12. In aciē contrā quōs īnstrūctī sunt Albānī? Tullus exercitum Albānum contrā Fidēnātēs īnstruī iussit.
13. Quid fēcit Mettius, cum palam ad hostēs trānsīre nōn audēret? Mettius exercitum suum ad montēs abdūxit et in locō superiōre īnstrūxit.
14. Quārē Fidēnātēs terga vertērunt? Fidēnātēs timēbant nē impetū Albānōrum ab oppidō interclūderentur.
15. Quid Vēientēs ab effūsā fugā arcēbat? Flūmen eōs ā fugā arcēbat.
16. Inter hoc proelium quid fēcerat Mettius et exercitus Albānus? Mettius et exercitus Albānus certāmen aliōrum spectāverant.