LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 11

1. Cūr Ancī Mārciī fīliī Serviō Tulliō īnsidiās parāvērunt? Fīliī Ancī sē tūtōris fraude rēgnō pulsōs esse cēnsēbant.

2. Num ipsī rēgem aggressī sunt? Rēgem aggredī ipsī ausī nōn sunt.

3. Quōs ad necandum rēgem dēlēgērunt? Duōs pāstōrēs ferōcissimōs ad id facinus dēlēgērunt.

4. Cūr pāstōrēs ad rēgem vocātī sunt? Ad rēgem vocātī sunt cum rīxam in vestibulō rēgiae fēcissent.

5. Quōmodo Servius occīsus est? Dum alter pāstor rēgem alloquitur, alter secūrim in caput rēgis dēiēcit.

6. Cūr Tanaquīl rēgiam claudī iussit? Tanaquīl rēgiam claudī iussit, ut mortem rēgis cēlāret.

7. Quid rēgīna populō dīxit? Tanaquīl populō dīxit 'rēgem ictū sōpītum esse et iam ad sē rediisse.'

8. Quōmodo Servius potestātem suam fīrmāvit? Servius cum īnsignibus rēgiīs et līctōribus prōdiēns opēs suās fīrmāvit.

9. Quōmodo mors Tarquiniī populō patefacta est? Complōrātiōne in rēgiā ortā mors Tarquiniī populō patefacta est.

10. Quō Ancī fīliī ierant? Intereā Ancī fīliī Suessam Pōmētiam exsulātum ierant.

11. Quibus Servius Tullius fīliās suās in mātrimōnium dedit? Fīliās suās Lūciō et Arruntī, fīliīs Tarquiniī, in mātrimōnium dedit.

12. Quod pācis opus māximum perfēcit Servius? Cēnsum īnstituit et populum ex cēnsū discrīpsit.

13. In quot classēs et in quot centuriās distribūtus est populus Rōmānus? Populus Rōmānus in V classēs et CXCIII centuriās distribūtus est.

14. Quot equitum centuriae factae sunt? Ex prīmōribus cīvitātis XVIII equitum centuriae factae sunt.

15. Quae appellantur regiōnēs quattuor in quās Servius urbem dīvīsit? Servius urbem Rōmam in IV regiōnēs dīvīsit, quae 'tribūs' appellantur.


Index Cap. 44 Ecercitium 10 Cap. 44 Exercitium 12