LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 12

1. Cēnsū perfectō Servius lūstrum condidit: exercitum in campō Mārtiō īnstrūctum suovetaurīlibus [< sūs, ovis, taurus] lūstrāvit.

2. Eō lūstrō cēnsa sunt LXXX mīlia cīvium (eōrum quī arma ferre possent, ut adicit scrīptor [< scrībere] antīquissimus Fabius Pictor).

3. Servius collēs Quirīnālem et Vīminālem urbī addidit, itemque Ēsquiliās, ubi ipse habitābat, ut locō dignitās [< dignus] fieret.

4. Urbem aggere [= vāllō], fossīs, mūrō circumdedit.

5. Cum prīmōribus Latīnīs pūblicē et prīvātim [<> pūblicē] hospitia/hospitium [< hospes] amīcitiāsque iūnxit, iīsque memorābat 'fānum inclutum [= illūstre] Diānae Ephesī ā cīvitātibus Asiae commūniter factum esse.'

6. Haec saepe iterandō Latīnōs perpulit, ut cum Rōmānīs fānum Diānae in Aventīnō aedificārent.

7. Ea erat cōnfessiō [= cōnfitērī] Latīnōrum Rōmam caput rērum esse.

8. Gener Serviī, L. Tarquinius, dīcēbat 'eum iniussū populī rēgnāre' atque ipse rēgnum affectābat [= petēbat].

9. Iuvenis animī ārdentis [< ārdēre] erat, et Tullia, uxor ferōx, virum īnstigābat [= incitābat] ac suā temeritāte [= audāciā] implēbat.

10. L. Tarquinius Tulliam, rēgis fīliam māiōrem, uxōrem dūxerat, postquam duōbus parricīdiīs [< parricīda] domum novīs nūptiīs [< nūbere] vacuam fēcit.

11. Cum Tanaquīl duo rēgna continua [= sine intervāllō] virō ac generō dedisset, Tullia conquiēscere [= quiēscere] nōn poterat priusquam suō virō rēgnum daret.

12. Ergō virum admonēbat ut accingerētur [= sē armāret] ad solium rēgāle [= rēgium] occupandum.

13. 'Sī ad haec parum est animī, facesse hinc Tarquiniōs aut Corinthum!' inquit Tullia virō suō.

14. Hōc muliebrī furōre [< furere] īnstīnctus [= īnstigātus] Tarquinius rēgem contumēliīs [= dictīs indignīs] crīminibusque increpuit.

15. Ita Serviī Tulliī senectūs [< senex] in diēs īnfēstior fiēbat.

16. Rēs grātuīta est quae sine pretiō vel mercēde datur.

17. Quī uxōrī falsa prōmittit eam frūstrātur [< frūstrā].


Index Cap. 44 Ecercitium 11 Cap. 44 Exercitium 13