1. Suovetaurīlibus quae hostiae immolantur? Suovetaurīlibus immolantur sūs et ovis et taurus.
2. Quot mīlia cīvium illō prīmō lūstrō cēnsa sunt? Prīmō lūstrō octōgintā mīlia cīvium Rōmānōrum censa esse dīcuntur.
3. Quis fuit Fabius Pictor? Fabius Pictor fuit scrīptor rērum Rōmānārum antīquissimus.
4. Quōs collēs Servius Tullius urbī addidit? Servius Tullius duōs collēs Rōmae addidit: Quirīnālem et Vīminālem.
5. Ubi rēx ipse habitābat? Rēx Servius in Ēsquiliīs habitābat.
6. Quōmodo rēx Latīnōs perpulit ut Rōmae fānum cum Rōmānīs facerent? Latīnīs dīcēbat 'Ephesī fānum commūniter ā cīvitātibus Asiae factum esse.'
7. Cui deae in monte Aventīnō fānum aedificātum est? In monte Aventīnō fānum Diānae aedificātum est.
8. Ubi situm est inclutum fānum Diānae? Fānum Diānae inclutum Ephesī situm est.
9. Cūr Servius ad populum rettulit 'iubērentne sē rēgnāre'? Id rettulit quia fīlius Tarquiniī 'eum iniussū populī rēgnāre' dīcēbat.
10. Quam uxōrem L. Tarquinius dūxit priōre uxōre interfectā? Tulliā minōre interfectā, L. Tarquinius Tulliam māiōrem uxōrem dūxit.
11. Quālis fēmina erat Tullia māior? Tullia māior fēmina erat ferōcissima.
12. Num Tullia māior virum suum priōrem amābat? Tullia māior Arruntem, virum suum priōrem, spernēbat.
13. Quid Tullia ferōx virum suum novum hortāta est? Tullia eum hortāta est ut rēgnum caperet.
14. Quibus virīs Tanaquīl rēgnum dederat? Tanaquīl rēgnum dederat et virō et generō suō.
15. Quōmodo L. Tarquinius patrēs sibi conciliāvit? Ingentia pollicendō L. Tarquinius patrēs sibi conciliāvit.