LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 17

1. L. Tarquinius armātīs cīnctus in rēgiā sēde sēdit [= cōnsēdit] et per praecōnem patrēs, quī ad hoc praeparātī [= ante parātī] erant, in Cūriam convenīre iussit 'ad rēgem Tarquinium!'

2. Ibi Tarquinius Serviō maledīcere [= contumēliās dīcere] ōrsus est: 'Servum servā nātum nōn comitiīs habitīs, nōn per suffrāgium populī, nōn auctōribus patribus, rēgnum occupāvisse!'

3. Servius huic ōrātiōnī intervēnit [= inter hanc ōrātiōnem vēnit] et generum corripere [= reprehendere] coepit, at ille respondit 'sē fīlium rēgis multō potiōrem rēgnī hērēdem esse quam servum!'

4. Tumultū factō utrīusque fautōrēs [< favēre] clāmābant, cum Tarquinius Servium arripuit [< ad + rapuit] et per gradūs dēiēcit!

5. Rēx prope exsanguis, cum domum sē reciperet sine rēgiō comitātū [< comitārī], necātus est, id quod admonitū [< admonēre] Tulliae factum esse crēditur; nec enim hoc ā cēterō eius scelere abhorret.

6. Cum Tullia carpentō domum veherētur, aurīga lacrimās profundēns [= effundēns] restitit ante corpus rēgis trucīdātī in viā iacēns.

7. Tum Tullia carpentum per patris corpus sanguinulentum/sanguinolentum [= sanguineum] ēgisse fertur [= nārrātur]!

8. Illa fīlia sine pietāte [< pius] paternō [= patriō] sanguine manūs suās tīnxit [= ūmidās fēcit].

9. Cum Serviō Tulliō, quī XLIV annōs rēgnāvit, iūsta ac lēgitima [< lēx] rēgna occidērunt ac rēgia licentia [< licēre] orta est.

10. Serviī senectūs nōn dulcis, sed amāra [= acerba] fuit.

11. Carpentum est vehiculum [< vehere] duārum rotārum, quod duōbus iūmentīs [: equīs] vehitur.


Index Cap. 44 Ecercitium 16 Cap. 44 Exercitium 18