LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 18

1. Quid iussit L. Tarquinius in sēde rēgiā sedēns? L. Tarquinius senātōrēs 'ad rēgem Tarquinium' convenīre iussit.

2. Cūr senātōrēs extemplō ad Tarquinium convēnērunt? Aliī ad hoc praeparātī erant, aliī metū cōgēbantur.

3. Quibus verbīs Tarquinius Serviō maledīxit? Tarquinius Servium 'servum servā nātum' vocāvit.

4. Quōmodo Servium rēgnum occupāvisse dīxit? Dīxit 'eum muliebrī dōnō rēgnum occupāvisse.'

5. Quis huic ōrātiōnī intervēnit? Servius Tullius huic ōrātiōnī intervēnit.

6. Quid Tarquinius Serviō mīrantī respondit? Tarquinius respondit 'sē potiōrem rēgnī hērēdem esse quam servum.'

7. Inter tumultum in Cūriā factum quid fēcit Tarquinius? Servium arripuit eumque ē Cūriā ēlātum per gradūs dēiēcit!

8. Num rēx Servius salvus domum rediit? Servius cum domum redīret interfectus est.

9. Cūr admonitū Tulliae rēx necātus esse crēditur? Patre suō ēiectō, Tullia prīma virum suum 'rēgem' salūtāvit.

10. Cum Tullia domum redīret, cūr aurīga pavidus restitit? Aurīga restitit quod corpus rēgis mortuum in viā iacēns cōnspexit.

11. Quod scelus foedum impiumque tum Tullia fēcisse nārrātur? Tullia carpentum per patris corpus ēgisse nārrātur.

12. Quot annōs rēgnāvit Servius Tullius? Servius Tullius quadrāgintā quattuor annōs rēgnāvit.

13. Cūr Ovidius coniugium Tulliae 'sceleris mercēdem' appellat? Quia Tullia marītum suum priōrem necāvisse dīcitur.


Index Cap. 44 Ecercitium 17 Cap. 44 Exercitium 19