1. Mortuō Tullō Hostīliō quem rēgem populus Rōmānus creāvit? Comitiīs habitīs Ancus Mārcius rēx Rōmānus creātus est.
2. Quis fuit avus Ancī Mārciī? Avus Ancī Mārciī fuit Numa Pompilius rēx.
3. Ancusne mōrēs avī suī secūtus est? Exemplum avī suī secūtus Ancus sacra pūblica rīte facere cōnstituit.
4. Cūr Latīnī incursiōnem in agrum Rōmānum facere ausī sunt? Latīnī rēgem Rōmānum ōtiōsum inter fāna et ārās fore rēbantur.
5. Quod iūs scrīpsit Ancus, ut bella rītū indīcerentur? Ancus iūs fētiāle scrīpsit.
6. Quārē fētiālis mittēbātur ad fīnitimōs quī praedam fēcerant? Fētiālis ad fīnitimōs mittēbātur ut rēs repeteret.
7. Quid faciēbat fētiālis sī rēs quās repetīverat nōn redditae erant? Fētiālis deōs testātus Rōmam ad senātum cōnsulendum redībat.
8. Quibus verbīs rēx quemque senātōrem sententiam rogābat? Rēx quemque senātōrem sententiam rogābat hīs verbīs: 'Quid cēnsēs?'
9. Quōmodo fētiālis bellum indīcēbat? Fētiālis hastam ferrātam sanguineam in fīnēs hostium ēmittēbat.
10. Quī cultum deōrum cūrābant dum Ancus bellum gerit? Ancus cum exercitū profectus cūram sacrōrum sacerdōtibus dēmandāvit.
11. Cūr difficile erat Medulliam capere? Medullia mūnītiōnibus praesidiōque validō fīrmāta erat.
12. Quōmodo Ancus bellō Latīnō rēs Rōmānās auxit? Multīs Latīnīs in cīvitātem acceptīs Aventīnum urbī adiectum est.
13. Cūr Ancus Mārcius Carcerem aedificandum cūrāvit? Carcer aedificātus est ut cīvēs ā sceleribus dēterrērentur.
14. Quae aedēs ab Ancō amplificāta est? Aedēs Iovis Feretriī ab illō rēge amplificāta est.