1. Dēmarātus Corinthius ob sēditiōnem [= discordiam] cīvium Tarquiniōs commigrāvit [= migrāvit]; ibi fīliōs Lucumōnem et Arruntem genuit.
2. Patre mortuō Lucumō omnium bonōrum hērēs fuit, nam Arrūns prior quam pater dēcesserat [= mortuus erat], neque pater sciēbat nurum [= uxōrem fīliī] gravidam esse.
3. Itaque Dēmarātus nepōtis in testāmentō suō oblītus erat, ac puerō egentī Egeriō (= Egerius) nōmen datum est.
4. Tanaquīl, uxor Lucumōnis summō locō nāta, virum suum honōrātum [= decorātum] vidēre volēbat.
5. Cum Etrūscī Lucumōnem ut exsule/exule [= profugō ē patriā] nātum spernerent, uxor eius Tanaquīl eam indignitātem [< indignus] aegrē ferēbat.
6. Ergō virō suō persuāsit ut cum omnibus bonīs suīs Tarquiniīs ex patriā māternā [< māter] āmigrāret.
7. Rōma ad honōrem adipīscendum apta [= idōnea] fuit, quia in novō populō locus est fortī ac strēnuō [= impigrō] virō.
8. Dum Lucumō cum uxōre carpentō [= currū] Rōmam vehitur, aquila repente pilleum eius rapuit superque eōs volitāns [= hūc illūc volāns] rūrsus capitī aptē reposuit.
9. Tanaquīl, quae prōdigiōrum perīta [<> ignāra] erat, 'eam ālitem [< āla] nūntiam [f < nūntius] deōrum vēnisse' dīxit, et 'pilleum velut dīvīnitus [= ā diīs] virō redditum esse.'
10. Hoc augurium [= auspicium] animum Lucumōnis cōgitātiōnibus/cōgitātiōne [< cōgitāre] implēvit dē rēgnō adipīscendō.
11. 'Lūcium Tarquinium' sē appellāvit, ac Rōmānōs, quibus ob novitātem [< novus] et dīvitiās cōnspicuus [< cōnspicere] erat, cōmiter [= benignē] invītābat ac beneficiīs sibi conciliābat.
12. Amīcitiam iūnxit cum ipsō Ancō rēge, ac postrēmō tūtor [< tuērī] rēgis līberīs īnstitūtus est.
13. Ancō mortuō L. Tarquinius magnō cōnsēnsū [< cōnsentīre] populī rēx creātus est, postquam ōrātiōnem habuit ad conciliandum populum compositam [= aptē cōnfectam].
14. Numa Curibus Rōmam in rēgnum accītus [= arcessītus] est.
15. Multī Rōmānī nōbilēs cīvīlibus officiīs funguntur.