LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 4

Exempla: Pāstor 'Gaudeō' inquit, 'quia repperī ovem, quae aberrāvit.'

Pāstor dīcit 'sē gaudēre, quia reppererit ovem, quae aberrāverit.'

Horātius: 'Iūre sorōrem meam necāvī, quod hostem lūgēbat.'

Horātius dīxit 'iūre sē sorōrem suam necāvisse, quod hostem lūgēret.'

1. Augustus: 'Marmoream relinquō urbem quam latericiam accēpī.' Augustus glōriātus est 'marmoream sē relinquere urbem, quam latericiam accēpisset.'

2. Trōiānī: 'Lāocoōn poenās meritās Minervae dedit, quod hastā scelerātā sacrum rōbur laesit/erat.' Trōiānī 'Lāocoontem poenās meritās Minervae dedisse' dīcunt, 'quod hastā scelerātā sacrum rōbur laeserit/isset.'

3. Fāma nārrābat 'Aenēam Trōiā vēnisse, cum quō virō Dīdō concubuisset':

'Aenēās Trōiā vēnit, cum quō virō Dīdō concubuit.'

4. Numa dīxit 'Ēgeriae monitū sē sacra quae dīs acceptissima essent īnstituisse': 'Ēgeriae monitū sacra quae dīs acceptissima sunt īnstituī.'

5. P. Horātius pater ōrābat 'nē sē, quem paulō ante cum ēgregiā stirpe cōnspexissent, orbum līberīs facerent!': 'Nōlīte mē, quem paulō ante cum ēgregiā stirpe cōnspexistis, orbum līberīs facere!'

6. 'In novō populō' inquit Tanaquīl, 'ubi omnis ex virtūte nōbilitās est, erit locus fortī ac strēnuō virō.' Tanaquīl dīxit 'in novō populo, ubi omnis ex virtūte nōbilitās sit, futūrum locum fortī ac strēnuō virō'.

7. Tarquinius ōrsus est: 'Nōn rem novam petō, quia duo iam peregrīnī Rōmae rēgnāvērunt.' Tarquinius dīxit 'sē nōn rem novam petere, quia duo iam peregrīnī Rōmae rēgnāvissent.'

8. 'Māiōrem partem aetātis eius' inquit, 'quā cīvīlibus officiīs funguntur hominēs, Rōmae quam in vetere patriā vīxī.' Tarquinius dīxit 'māiōrem partem aetātis eius, quā cīvīlibus officiīs fungantur hominēs, sē Rōmae

quam in vetere patriā vīxisse.'


Index Cap. 44 Ecercitium 3 Cap. 44 Exercitium 5