LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 5

1. Quamobrem Dēmarātus domō Tarquiniōs profūgerat? Dēmarātus ob sēditiōnēs Corinthō Tarquiniōs profūgerat.

2. Quot fīliī eī erat Tarquiniīs? Tarquiniīs Dēmarātō duo fīliī erant, Lucumō et Arrūns.

3. Uter fīlius prior mortuus est? Prior mortuus est Arrūns uxōre gravidā relictā.

4. Cūr Dēmarātus nepōtis oblītus est in testāmentō? Dēmarātus ignōrābat nurum suam gravidam esse.

5. Quae fuit uxor Lucumōnis? Uxor eius fuit Tanaquīl, quae summō locō nāta erat.

6. Quārē Tanaquīl virō suō suāsit ut sēcum Rōmam migrāret? Tanaquīl virum suum Rōmae honōrātum vidēre cupīvit.

7. Quid iīs accidit cum Rōmae appropinquārent? Aquila pilleum Lucumōnis abstulit atque in capite eius reposuit.

8. Quid Tanaquīl id augurium significāre cēnsēbat? Tanaquīl id augurium summās rēs virō suō prōmittere cēnsēbat.

9. Rōmae quās spēs Lucumō et Tanaquīl habēbant? Lucumō et Tanaquīl Rōmae sē in summō honōre futūrōs esse spērābant.

10. Nōmine mūtātō quem Lucumō sē appellāvit? Postquam Rōmam migrāvit Lucumō 'Lūcium Tarquinium' sē appellāvit.

11. Quōmodo ille inter Rōmānōs fortūnam suam adiuvābat? Tarquinius multīs beneficiīs cīvēs Rōmānōs sibi conciliāvit.

12. Quōcum L. Tarquinius in rēgiā amīcitiam iūnxit? In rēgiā Tarquinius cum ipsō rēge Ancō amīcitiam iūnxit.

13. Quōmodo rēx Ancus L. Tarquiniō ūtēbātur? Rēx in rēbus pūblicīs ac prīvātīs cōnsiliō eius ūtēbātur.

14. Rēge mortuō quis līberīs eius tūtor fuit? Tarquinius tūtor līberīs rēgis īnstitūtus est.

15. Quārē Tarquinius puerōs rēgiōs vēnātum dīmīsit? Tarquinius puerōs rēgiōs vēnātum dīmīsit, nē rēgnum peterent.

16. Quōmodo Tarquinius plēbis animōs sibi conciliāvit? Tarquinius ōrātiōnem habuit ad conciliandōs plēbis animōs compositam.

17. Quem populus Rōmanus tum rēgnāre iussit? Māximō cōnsēnsū populus Rōmānus Tarquinium rēgnāre iussit.

18. Tarquiniusne prīmus rēx peregrīnus Rōmae rēgnāvit? Ante rēgnum Tarquiniī duo peregrīnī Rōmae rēgnāvērunt, Tatius et Numa.


Index Cap. 44 Ecercitium 4 Cap. 44 Exercitium 6