1. Tarquinius rēx prīmum Apiolās, oppidum Latīnōrum, vī cēpit atque inde praedam et captīvōs [= mīlitēs captōs] Rōmam revēxit.
2. Locum dēsignāvit Circō cum spectāculīs quae 'forī' appellantur.
3. Mūrum lapideum [< lapis] aedificāre parābat, sed hīs coeptīs [= operī coeptō] bellum Sabīnum intervēnit.
4. Equitātū auctō Rōmānī cōnflīxērunt [= vī concurrērunt] cum Sabīnīs, quī Aniēnem trānsierant.
5. Praeterquam [< praeter] quod Sabīnōs fugāvērunt, etiam fugam iīs impedīvērunt [= difficilem fēcērunt] ponte incēnsō.
6. Eō proeliō equitum glōria praecipua [= prae aliīs magna] fuit, quī ab lateribus incurrentēs [<> excurrentēs] hostēs in fugam vertērunt.
7. Collātia dēdita est; ecce fōrmula [= verba] dēditiōnis [< dēdere]:
8. Lēgātī interrogantur: 'Dēditisne vōs populumque Collātīnum, urbem, agrōs, aquam, terminōs, dēlūbra [= templa], dīvīna hūmānaque omnia in populī Rōmānī diciōnem?' Respondent: 'Dēdimus.'
9. Sabīnīs victīs Tarquinius nōnnūlla oppida Latīnōrum occupandō omne nōmen Latīnum domuit [= sibi pārēns fēcit].
10. Deinde pācis opera incohāvit, quōrum exōrdium [= initium] bellō Sabīnō turbātum erat: forum et convallēs [= vallēs] inter collēs cloācīs siccāvit et aedis Iovis Capitōlīnī fundāmenta iēcit
11. Eō tempore 'puerō Serviō Tulliō caput ārsisse' ferunt [= nārrant] 'nec prius flammam abiisse quam puer suā sponte experrēctus esset.'
12. Tanaquīl virō in (locum) sēcrētum abductō dīxit 'illum puerum quondam Rōmānīs lūmen futūrum esse.'
13. Ergō puerum velut fīlium suum artibus ērudīre [= ēducāre] coepērunt, atque iuvenis ēvāsit [= sē ostendit] vērē indolis rēgiae.
14. Incertum est num Servius Tullius servā [= ancillā] nātus esset.