Exempla: Ariadna Thēseō auxiliō vēnit: fīlum eī dōnō dedit [= dōnāvit],
quod eī salūtī fuit ('eī', datīvus commodī, indicat cui aliquid bonō sit).
1. Castor et Pollūx saepe Rōmānīs in proeliīs auxiliō vēnērunt.
2. Cum victōria Horātiō honōrī atque glōriae esset, nex sorōris eī crīminī fuit.
3. Rapīna virginum Sabīnārum iuvenibus Rōmānīs magnō fuit gaudiō, at magnō dolōrī fuit parentibus, quibus fortūna fīliārum cordī erat.
4. Iūnō est dea cui coniugia cūrae sunt [= quae coniugia cūrat].
5. Mettius: 'Memor estō hās duās aciēs spectāculō fore Etrūscīs.'
6. Lucumō ob dīvitiīs cīvibus invidiae erat [= cīvēs Lucumōnī invidēbant].
7. Tarquinius postulābat ut quam prīmum comitia rēgī creandō fierent.
8. Servius cēnsum īnstituit, id quod rei pūblicae magnō ūsuī [= ūtilissimum] erat et rēgī magnō honōrī.
9. Tarquinius Superbus Latīnīs dīxit 'moram suam hesternam salūtī sibi atque illīs fuisse.'
10. Turnus minās in rēgem iactāre ausus erat, ea rēs eī crīminī fuit.
11. Mīnōtaurus odiō erat Athēniēnsibus [= Athēniēnsēs Mīnōtaurum ōderant], Daedalus iīs admīrātiōnī erat [= Daedalum admīrābantur].
12. Dīdō Aenēae ēnsem mūnerī (= dōnō) dederat.