1. Posteā, cum Sex. Tarquinius Collātiae benignē exceptus esset, noctū ex hospitālī [< hospes] cubiculō ad dormientem Lucrētiam penetrāvit.
2. Strictō gladiō mulierī pudīcae [= castae] mortem minātus est, sed illa nec minīs nec precibus ā castitāte inclīnārī [= vertī] potuit.
3. Tum Sex. Tarquinius ad metum addit dēdecus [<> decus]:
4. 'Tēcum mortuā' inquit 'iugulātum [= trucīdātum] servum nūdum pōnam, ut in sordidō adulteriō [<> coniugiō] necāta dīcāris!'
5. Tantō terrōre perterrita mulier obstināta [= fīrma, cōnstāns] postrēmō vī victa est.
6. Tarquiniō profectō, Lucrētia maesta nūntium ad patrem et ad virum mīsit 'ut cum singulīs fidēlibus [= fīdīs] amīcīs venīrent: opus esse mātūrātō [= properātō], rem atrōcem incidisse [= accidisse].'
7. Adventū virī et patris lacrimae obortae [= ortae] sunt.
8. Virō quaerentī 'Satin [= satisne] salvē?' respondit 'Minimē! Quid enim salvī est mulierī āmissā pudīcitiā [= castitāte]?'
9. Virōs hortāta est ut dexterās [= dextrās] fidemque darent 'haud impūne fore adulterō [> adulterium]!'
10. Virī mulierem miseram cōnsōlātī sunt, cum noxam [= culpam] ā coāctā in auctōrem dēlictī [< dēlinquere] āverterent.
11. 'Mēns peccat [= dēlinquit]' inquiunt, 'nōn corpus, et unde cōnsilium āfuit, inde culpa abest.'
12. Lucrētia: 'Ego mē etsī peccātō [< peccāre] absolvō, suppliciō nōn līberō; nec ūlla deinde impudīca [<> pudīca] Lucrētiae exemplō vīvet!'
13. Cultrum in corde dēfīxit prōlāpsaque in vulnus moribunda cecidit.
14. Cēterīs conclāmantibus, Brūtus cultrum cruōre mānantem [= cruentum] ē vulnere extractum prae sē tenuit.
15. Brūtus per sanguinem Lucrētiae iūrāvit [= dīs testibus affīrmāvit] 'sē L. Tarquinium cum coniuge et līberīs vī exsecūtūrum [= persecūtūrum] esse nec quemquam rēgnāre Rōmae passūrum!'
16. Mala libīdō quae pudīcitiam mulieris vī et terrōre vincit vix victrīx [f < victor] dīcī potest.
17. Morbus pestifer est quī pestem [= mortem] fert.