LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 13

Exemplum: Ā nostrīs fortissimē pugnātum est [= nostrī f. pugnāvērunt].

1. Apud aedēs Priamī ācerrimē pugnābātur [= ācerrima pugna erat].

2. Cum Sabīnīs prīmō dubiā victōriā pugnātum est.

3. Bellō Latīnō nusquam dē ūniversā rē dīmicātum est, sed Tarquinius singula oppida occupandō omne nōmen Latīnum domuit.

4. Latīnī cum Rōmānīs fānum Diānae fēcērunt; ea erat cōnfessiō caput rērum Rōmam esse, dē quō totiēs armīs certātum erat [= certāmen fuerat].

5. Iuvenēs Delphōs profectī sunt. Quō postquam ventum est [= vēnērunt], ōrāculum petīvērunt.

6. Inde Rōmam reditum est [= rediērunt].

7. Ex omnibus locīs urbis in forum curritur [= hominēs currunt]; quō simul ac ventum est [= vēnērunt], praecō populum ad Brūtum advocāvit

8. Rēgnātum est [= rēgnāvērunt rēgēs] Rōmae annōs CCXLIV.

9. Nunc est bibendum! Dormiendum nōn est!


Index Cap. 45 Ecercitium 12 Cap. 45 Exercitium 14