LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 17

1. Quō Sextus Tarquinius sōle occidente vēnit? Sextus Tarquinius Collātiam vēnit.

2. Quōmodo ille domī Collātīnī exceptus est? Sextus cōmiter exceptus est domī Collātīnī.

3. Cūr hospes Collātīnī 'hostis' vocātur? Sextus 'hostis' vocātur quia eī hostīle cōnsilium in animō erat.

4. Num Sextus Tarquinius suspectus fuit Lucrētiae? Lucrētia nihil malī suspicābātur ab hospite suō.

5. Quārē noctū ē lectō surrēxit Tarquinius atque ēnsem strīnxit? Ille noctū surrēxit et gladium strīnxit ut Lucrētiam vī stuprāret.

6. Quō fīlius rēgis penetrāvit? Sextus Tarquinius in thalamum Lucrētiae penetrāvit.

7. Quid lectō Lucrētiae incumbēns dīxit? Dīxit 'sē Tarquinium esse' et 'sibi ferrum in manū esse.'

8. Cūr Lucrētia neque clāmāvit neque repugnāvit neque effūgit? Lucrētia neque virō armātō resistere potuit neque clāmāre ausa est.

9. Num Sextus Tarquinius eam precibus aut praemiīs movēre potuit? Nec precibus nec praemiīs fēmina pudīca movērī potuit.

10. Quid tum Tarquinius sē factūrum esse dīxit? Dīxit 'sē eam occīsūrum esse ac nūdum servum mortuum cum eā positūrum.'

11. Quō metū perterrita tandem succubuit mulier? Ob terrōrem malae fāmae tandem succubuit mulier.

12. Quālem pater et marītus fīliam et uxōrem suam invēnērunt? Lucrētiam passīs capillīs maestam in cubiculō sedentem invēnērunt.

13. Quid interrogāvērunt cum eam ita lūgentem vidērent? Pater et marītus interrogāvērunt 'quae esset causa lūctūs?'

14. Cūr Lucrētia prīmō nihil respondit? Illa prae lacrimīs loquī nōn potuit.

15. Num vir et pater mulierem violātam accūsāvērunt? Vir et pater fēminae vī coāctae veniam dedērunt.

16. Num Lucrētia ipsa sibi veniam dedit? Lucrētia veniam, quam eī dedērunt vir et pater, ipsa sibi negāvit.

17. Cum Lucrētia sē interfēcisset, quid fēcit Brūtus? Cultrum sanguineam tenēns iūrāvit 'rēgem cum līberīs poenās datūrum esse!'

18. Quōmodo Brūtus populum Rōmānum concitāvit? Populum concitāvit ōrātiōne habitā dē sceleribus rēgis eiusque fīliōrum.

19. Cūr ille diēs rēgnō suprēmus fuit? Rēgnō diēs suprēmus fuit quia illō diē ultimus rēx Rōmā exāctus est.


Index Cap. 45 Ecercitium 16 Cap. 45 Exercitium 18