LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 3

1. Quod cognōmen L. Tarquiniō datum est? L. Tarquiniō cognōmen datum est 'Superbō'.

2. Quid L. Tarquinius dictitābat quārē socerum sepelīrī vetāret? Dictitābat 'Rōmulum quoque īnsepultum periisse.'

3. Omnēsne rēgēs Rōmānī post mortem sepultī sunt? Rōmulus in caelum raptus est ac Tarquinius Servium sepelīrī vetuit.

4. Cūr L. Tarquinius Superbus sē cūstōdibus armātīs cīnxit? Cūstōdibus armātīs sē cīnxit quia iniussū populī rēgnābat.

5. Quōmodo cīvibus Rōmānīs terrōrem iniciēbat? Tarquinius multōs cīvēs Rōmānōs occīdit aut in exsilium ēgit.

6. Quārē ille rēx senātōrum numerum minuit? Patrum numerum imminuit ut senātus ob paucitātem contemnerētur.

7. Num Tarquinius senātum dē rē pūblicā cōnsulēbat? Ille rēx per sē ipse iniussū senātūs rem pūblicam administrābat.

8. Quōmodo Latīnōs sibi conciliābat? Rēx, ut Latīnōs sibi conciliāret, cum prīmōribus eōrum hospitia iungēbat.

9. Cūr īrātī erant Latīnī ad concilium convocātī? Latīnī īrātī erant quod rēx vesperī vēnit, cum ipsī māne convēnissent.

10. Quis ferōcissimē in absentem rēgem invectus est? Turnus ferōcissimē rēgī maledīxit atque minās in eum iactāvit.

11. Quid Turnus Herdōnius Latīnōs hortātus est? Turnus cīvēs suōs hortātus est ut omnēs inde domum abīrent.

12. Quōmodo Tarquinius sē pūrgāvit quod tardē venīret? Tarquinius dīxit 'sē iūdiciī causā morārī coāctum esse.'

13. Cūr Tarquinius Turnō necem māchinātus est? Necem Turnō māchinātus est ut terrōrem Latīnīs iniceret.

14. Quid rēx Turnum falsō accūsāvit? Tarquinius Turnum accūsāvit 'necem sibi ac prīmōribus Latīnōrum parāre.'

15. Quōmodo culpam Turnī dēmōnstrāre cōnātus est? Rēx cūrāvit ut magnus gladiōrum numerus in hospitium eius clam inferrētur.

16. Quō suppliciō Turnus affectus est? Turnus in aquam dēiectus, crāte super iniectā, mersus est.

17. Foedere inter Rōmānōs et Latīnōs renovātō, uter populus superior erat? In eō foedere Rōmānī superiōrēs erant.


Index Cap. 45 Ecercitium 2 Cap. 45 Exercitium 4