1. C. Octāviānus adulēscēns ūnīus et vīgintī annōrum Brūtum et Cassium vīcit.
2. Frātrēs geminī eiusdem aetātis sunt.
3. Aqua Appia habet longitūdinem passuum ūndecim mīlium centum nōnāgintā (ex eō suprā terram est opus arcuātum passuum sexāgintā).
4. Trōiānī profugī classem vīgintī nāvium aedificāvērunt.
5. In asȳlum Rōmulī cōnfūgērunt virī omnis generis.
6. Sabīnī aureās armillās magnī ponderis bracchiō laevō gerēbant.
7. Ecce ānulus aureus gemmātus; eius modī [= eius generis, tālis] ānulus magnī pretiī est.
8. Magister: 'Foedae sunt litterae tuae. Huius modī [= huius generis] litterae legere nōn possum.' Discipulus: 'Ars scrībendī difficilis est!'
9. Tullus Hostīlius fuit rēx ingeniī bellicōsī.
10. Ūnā hōrā quadringentōrum annōrum opus, quibus Alba steterat, funditus dēlētum est.
11. Servius Tullius iuvenis ēvāsit vērē indolis rēgiae.
12. Cīvēs prīmae classis sunt quī cēnsum centum mīlium habent.
13. Cīvēs īnfimī ōrdinis 'prōlētāriī' appellantur.
14. Serviō Tulliō erant duae fīliae, quārum altera ferōcis animī erat, altera mītis ingeniī.
15. Tarquinius Superbus mōrem senātum dē rē publicā consulendī solvit.
16. Nūntius Sextī dubiae fideī vidēbātur.
17. Plēbs indignābātur quod ad opera labōris māiōris trādūcēbantur.
18. 'Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.'