LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 5

1. Arte bellandī L. Tarquinius superiōrēs rēgēs aequābat [< aequus].

2. Oppidō Volscōrum captō vēndendā praedā XL talenta argentī fēcit.

3. Cum Gabiōs vī capere nōn posset, Sextum fīlium Gabiōs trānsfugere [= ad hostem fugere] iussit patris in sē saevitiam [= saevus] querentem.

4. 'Rēx' inquit Sex. Tarquinius 'iam etiam līberīs suīs īnsidiās parat; ego quidem inter tēla patris ēlāpsus nihil usquam [= ūllō locō] mihi tūtum crēdidī nisi apud hostēs L. Tarquiniī!'

5. Gabīnōs ōrāvit ut sē ā patris crūdēlitāte prōtegerent [= tuērentur].

6. Ā Gabīnīs bene exceptus, Sextus dīxit 'dē aliīs rēbus sē iīs assentīre [= cum iīs cōnsentīre], sed eōs ad rebellandum [= bellum renovandum] incitābat.

7. In eō bellō sibi prūdentiam māximam assūmpsit [= sē prūdentissimum esse affīrmāvit].

8. Prīmō Sextus cum prōmptissimīs [= parātissimīs] iuvenum praedātum [< praeda] ībat.

9. Ad ultimum [= postrēmō] dux bellī lēctus, pariter cum mīlitibus perīcula obībat [= adībat] ac labōrēs tolerābat [= patiēbātur].

10. Cum Sextus Gabiīs tam potēns esset quam pater eius Rōmae, nūntium ad patrem mīsit scīscitātum [= quaesītum] 'quid sibi faciendum esset?'

11. Rēx nūntiō nihil respondit, sed dēlīberāre [= cōgitāre] vidēbātur.

12. In hortō inambulāns [= hūc illūc ambulāns] summa papāverum capita dēcussit.

13. Nūntius rē imperfectā sē redīre putābat, sed Sextus intellēxit quid pater tacitus praeciperet: prīmōrēs Gabīnōrum interficiendōs esse!

14. Rōmae operāriī [< opus] indignābantur [= indignum putābant] quod opera māximī labōris iīs facienda erant.

15. Aenēās omnia maria pererrābat [= per omnia maria errābat].


Index Cap. 45 Ecercitium 4 Cap. 45 Exercitium 6