LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 6

1. Quālis dux bellī fuit Tarquinius Superbus? Tarquinius dux bellī tam bonus fuit quam superiōrēs rēgēs.

2. Quod oppidum ex Volscīs cēpit? Suessam Pōmētiam oppidum ex Volscīs cēpit.

3. Quantam pecūniam fēcit praedā vēndendā? Quadrāgintā talentīs praedam vēndidit.

4. Num Tarquinius Gabiōs vī cēpit? Tarquinius Gabiōs nōn vī, sed fraude ac dolō cēpit.

5. Quārē Sextus Tarquinius ad Gabīnīs trānsfūgit? Is Gabiōs trānsfūgit ut, Gabīnīs ēlūsīs, oppidum Rōmānīs trāderet.

6. Quās fābulās Sextus Gabīnīs nārrāvit? Nārrāvit 'rēgem Rōmānum iam etiam fīliīs suīs īnsidiās parāre.'

7. Quōmodo Sextus ā Gabīnīs exceptus est? Sextus Tarquinius benignē exceptus est ā Gabīnīs.

8. Quōmodo effēcit ut Gabīnīs dux bellī fieret? Dux factus est, cum Gabīnōs ēlūderet.

9. Quid fēcit ut mīlitibus cārus esset? Sextus pariter cum Gabīnīs perīcula obībat ac praedam benignē largiēbātur.

10. Quārē Sextus Tarquinius nūntium Rōmam mīsit? Nūntium Rōmam mīsit quī ā patre quaereret 'quid sē Gabiīs facere vellet?'

11. Cūr rēx huic nūntiō nihil respondit? Rēx nihil verbīs respondit quia nūntiō diffīdēbat.

12. Quid fēcit rēx Tarquinius prō respōnsō? In hortō inambulāns baculō suō summa papāverum capita dēcussit.

13. Hōc audītō quid Sextus Tarquinius intellēxit? Intellēxit patrem sibi suādēre ut summōs cīvitātis virōs interficeret.

14. Omnēsne prīmōrēs Gabīnī interēmptī sunt? Quīdam fugā sē servāvērunt, aliī in exsilium āctī sunt.

15. Cūr Gabiī sine dīmicātiōne Rōmānīs dēditī sunt? Cīvitās sē dēfendere nōn potuit quia sine ducibus erat.

16. Quod monumentum Tarquinius tum exstruere coepit? Tarquinius templum Iovis in Capitōliō aedificāre coepit.

17. Quid plēbs Rōmāna indignābātur? Plēbs indignābātur sibi cloācam subterrāneam agendam esse.


Index Cap. 45 Ecercitium 5 Cap. 45 Exercitium 7