Exemplum: Solō vir summā sapientiā [= summae sapientiae, sapientissimus] fuit.
1. Praedōnēs tantā audāciā [= tam audācēs] erant ut portūs Italiae oppugnārent.
2. Rēx Sāturnus tantā iūstitiā fuisse dīcitur ut nēmō sub illō servīret.
3. Herculēs bovēs mīrā speciē sēcum in Latium ēgisse nārrātur.
4. Apud mīlitēs Sextus māximā cāritāte [= cārissimus] erat.
5. Tanaquīl populum iubet bonō animō esse.
6. Graecī equum ligneum ingentī magnitūdine fēcērunt.
7. Tullia, fīlia impia atque inhūmānā crūdēlitāte, carpentum per patris corpus ēgit!
8. Venus est dea mīrābilī pulchritūdine.