LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLV

Exercitium 9

1. Quod portentum in rēgiā vīsum est? Vīsus est anguis ex columnā ligneā ēlāpsus.

2. Hōc portentō territus quid rēx fēcit? Rēx duōs fīliōs Delphōs ad ōrāculum mīsit.

3. Quis fīliīs rēgis comes datus est? Comes iīs datus est L. Iūnius Brūtus.

4. Nōmen 'Brūtus' quid significat? 'Brūtus' est nōmen quō stultitia significātur.

5. Quid ēgit Brūtus cum frātrem suum ā rēge interfectum cognōvisset? Brūtus stultitiam simulāvit, nē ipse ā rēge interficerētur.

6. Quid iuvenēs rēgiī ex ōrāculō scīscitātī sunt? Iuvenēs scīscitātī sunt 'ad quem eōrum rēgnum Rōmānum ventūrum esset?'

7. Quod respōnsum iīs redditum est? Respōnsum est 'imperium habitūrum esse quī prīmus mātrī ōsculum tulisset.'

8. Quid Brūtus fēcit cum respōnsum ōrāculī audīvisset? Brūtus terram, ut 'mātrem' omnium, ōsculātus est.

9. Quārē Tarquinius Rutulīs bellum fēcit? Tarquinius dīvitiīs Ardeae, Rutulōrum oppidī, sē dītārī volēbat.

10. Quamobrem exhaustum erat aerārium? Aerārium exhaustum erat propter magnificentiam pūblicōrum operum.

11. Cūr necesse fuit Ardeam obsidēre? Ardea prīmō impetū capī nōn potuit, ergō necesse fuit oppidum obsidēre.

12. Quōmodo iuvenēs rēgiī in statīvīs tempus terēbant? In statīvīs iuvenēs convīviīs tempus terēbant.

13. Quod certāmen inter iuvenēs pōtantēs ortum est? Ortum est certāmen 'cuius uxor castissima esset?'

14. Quōmodo iuvenēs uxōrēs suās experīrī cōnstituērunt? Uxōrēs suās domī invīsere cōnstituērunt.

15. Rōmae quid agentēs nurūs rēgiās invēnērunt? Nurūs rēgiās in convīviō luxūque tempus terentēs invēnērunt.

16. Num Lucrētia in convīviō inventa est? Lucrētia inventa est lānae dēdita inter ancillās suās.

17. Quae libīdō ibi Sextum Tarquinium cēpit? Ibi Sextum libīdō cēpit Lucrētiae stuprandae.


Index Cap. 45 Ecercitium 8 Cap. 45 Exercitium 10