LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVI

Exercitium 3

1. Quārē prō ūnō rēge perpetuō duo cōnsulēs annuī creātī sunt? Duo cōnsulēs creātī sunt, ut alter alterum coercēret.

2. Cūr L. Tarquiniō Collātīnō cōnsulātus abrogātus est? Cōnsulātus eī abrogātus est, nē quis 'Tarquinius' Rōmae esset.

3. Quis prīmum novīs cōnsulibus bellum intulit? Tarquinius Superbus Rōmānīs bellum intulit, ut in rēgnum restituerētur.

4. Uter cōnsul in eō bellō occīsus est? In eō bellō occīsus est Brūtus cōnsul.

5. Cūr prīmō annō quīnque cōnsulēs fuērunt? Tot fuērunt quia Collātīnus āmigrāvit, Brūtus et Lucrētius periērunt.

6. Quō Tarquinius Superbus victus sē contulit? Tarquinius ā Rōmānīs victus Tūsculum sē contulit ibique cōnsenuit.

7. Quae dignitās māior est quam cōnsulātus? Dictātūra est dignitās māior quam cōnsulātus.

8. Quōs plēbs, sēditiōne factā, dēfēnsōrēs sibi creāvit? Populus tribūnōs plēbis creāvit, quī plēbēiōs contrā patriciōs tuērentur.

9. Quis Rōmānus exercitum adversus patriam suam dūxit? Cn. Mārcius Coriolānus exercitum contrā Rōmam, patriam suam, dūxit.

10. Quōmodo L. Quīnctius Cincinnātus dictātor factus est? L. Quīnctius Cincinnātus ab arātrō ad dictātūram arcessītus est.

11. Annō CCCII quī prō cōnsulibus creātī sunt ad lēgēs scrībendās? Eō annō decemvirī creātī sunt, quī duodecim tabulās lēgum scrīpsērunt.

12. Cūr decemvirīs potestās sublāta est? Potestās iīs sublāta est cum ūnus eōrum virginem nōbilem violāvisset.

13. Cūr Camillō, cum Vēiōs et Faleriōs cēpisset, commōta est invidia? Invidia Camillō commōta est cum praedam male dīvīsisset.

14. Quī hostēs urbem Rōmam praeter Capitōlium occupāvērunt? Rōmānīs ad Alliam victīs, Gallī Rōmam occupāvērunt praeter Capitōlium.

15. Cūr Camillus tertium triumphāvit et 'alter Rōmulus' vocātus est? Ita honōrātus est quia Vēiōs et Faleriōs cēperat et Gallōs vīcerat.


Index Cap. 46 Ecercitium 2 Cap. 46 Exercitium 4