LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVI

Exercitium 4

1. Annō trecentēsimō sexāgēsimō quīntō [CCCLXV] ab urbe conditā prō duōbus cōnsulibus creātī sunt tribūnī mīlitārēs cōnsulārī potestāte.

2. Nec diū persevērāvērunt [= mānsērunt] tribūnī mīlitārēs, et quadriennium [= IV annōs] nūlla potestās in urbe fuit.

3. Tribūnī mīlitārēs iterum potestātem praesūmpsērunt [= prae aliīs sūmpsērunt] et triennium [= trēs annōs] persevērāvērunt.

4. Camillō mortuō māximus honor [= honōs] dēlātus est.

5. T. Mānlius 'Torquātus' vocātus est quod in singulārī [< singulī] certāmine Gallum occīdit et torquem eius aureum collō suō imposuit.

6. Tīrōnibus [= novīs mīlitibus] lēctīs X legiōnēs factae sunt, id est amplius [= plūs (quam)] sexāgintā mīlia mīlitum.

7. L. Fūrius 'Corvīnus' dictus est quod corvus eum in pugnā adversus Gallum adiūvit ālīs et unguibus acūtīs Gallī oculōs verberāns.

8. Itaque Fūrius Gallum, quī eum ad pugnam prōvocāverat, occīdit et ob hoc meritum [< merēre] adulēscēns cōnsul factus est.

9. Latīnī, quī ā Rōmānīs subāctī [= sub imperium coāctī] erant, rebellāvērunt, sed superātī sunt et perdomitī [= funditus domitī].

10. T. Veturiō Sp. Postumiō cōnsulibus Samnītēs Rōmānōs vīcērunt et sub iugum mīsērunt, sed ipsī posteā ā L. Papīriō cōnsule victī sunt.

11. Eō tempore Ap. Claudius cēnsor [< cēnsēre] aquam Appiam indūxit et viam Appiam strāvit.

12. Singulīs legiōnibus sēnī tribūnī mīlitum praefectī sunt.

13. Lēgātus est praefectus mīlitum quī imperātōrem adiuvat.


Index Cap. 46 Ecercitium 3 Cap. 46 Exercitium 5