LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVI

Exercitium 7

1. Pyrrhus fuit prīmus hostis Rōmānōrum trānsmarīnus [< trāns mare].

2. Prīmō proeliō Pyrrhus vīcit auxiliō elephantōrum, nam eās bēstiās incognitās [= ignōtās] Rōmānī expāvērunt.

3. Quam ob causam Pyrrhō victōria contigit [= data est].

4. Pyrrhus captīvōs Rōmānōs honōrificē [< honōs] tractāvit atque eōs sine pretiō Rōmam remīsit.

5. Senātus captīvōs Rōmānōs quī redditī erant īnfāmēs [= indignōs] habērī iussit.

6. Pyrrhus, cum Fabricium pauperem esse comperisset [= cognōvisset], magnīs prōmissīs eum sollicitāvit [= incitāvit], ut ad sē trānsīret.

7. Pyrrhus lēgātum mīsit quī pācem aequīs condiciōnibus peteret, sed rēgī remandātum [= renūntiātum] est, ut ex Italiā recēderet.

8. Medicus Pyrrhī Fabriciō prōmīsit 'sē rēgem venēnō necātūrum esse, sī Fabricius sibi praemium dedisset', sed Fabricius eum vīnctum remīsit.

9. Hoc admīrātus Pyrrhus dīxit 'illum Fabricium difficilius ab honestāte [< honestus] quam sōl ā cursū suō āvertī posse!'

10. Lēgātīs Rōmam missīs Ptolomaeus amīcitiam quam petīverat obtinuit [= adeptus est].

11. Annō quadringentēsimō septuāgēsimō septimō [CCCCLXXVII] a. u. c. cēnsus habitus est.

12. Mīlitēs Rōmānī elephantōs expāvērunt [= elephantīs territī sunt].

13. Mīles Rōmānus trucī [= ferōcī] vultū adversus hostem prōcēdit.

14. Mīles fortis occīsus adversō vulnere iacet.

15. Explōrātor est mīles quī hostium mōtūs explōrat.


Index Cap. 46 Ecercitium 6 Cap. 46 Exercitium 8