1. Cūr Rōmānī Tarentīnīs bellum indīxērunt? Bellum iīs indictum est quia lēgātīs Rōmānōrum iniūriam fēcerant.
2. Ā quō Tarentīnī auxilium petīvērunt contrā Rōmānōs? Tarentīnī ā Pyrrhō, rēge Ēpīrī, auxilium petīvērunt.
3. Quibus bēstiīs Pyrrhus ūsus est in proeliō? In proeliō Pyrrhus elephantīs ūsus est.
4. Quōmodo Pyrrhus captīvōs Rōmānōs tractāvit? Pyrrhus captīvōs Rōmānōs summō honōre tractāvit.
5. Quam prope Rōmam perrēxit Pyrrhus? Pyrrhus ad mīliārium ab urbe Rōmā duodēvīcēsimum perrēxit.
6. Quārē lēgātī ad Pyrrhum missī sunt? Lēgātī ad Pyrrhum missī sunt ut captīvōs redimerent.
7. Quid rēx Fabriciō lēgātō prōmīsit, sī ad sē trānsiisset? Rēx Fabriciō quārtam partem rēgnī suī prōmīsit.
8. Quārē Pyrrhus Cineam lēgātum Rōmam mīsit? Pyrrhus Cineam lēgātum Rōmam mīsit quī pācem peteret.
9. Quid Cineās reversus Pyrrhō dīxit dē Rōmānīs? Cineās dixit 'tālēs esse omnēs ferē Rōmānōs quālis esset ūnus Pyrrhus!'
10. Quid medicus Pyrrhī Fabriciō prōmīsit? Medicus Pyrrhī Fabriciō prōmīsit 'sē rēgem venēnō occīsūrum esse.'
11. Quid Fabricius illī medicō fēcit? Fabricius medicum vīnctum ad Pyrrhum redūcī iussit.
12. Num Pyrrhus Rōmānōs contemnēbat? Pyrrhus Rōmānōs nōn contemnēbat, sed honestātem eōrum admīrātus est.
13. Quis Pyrrhum dēvīcit et dē eō triumphāvit? M'. Curius Dentātus cōnsul dē Pyrrhō dēvictō triumphāvit.
14. Quō fugātus est Pyrrhus? Pyrrhus Tarentum fugātus est atque inde in Graeciam recessit.
15. Unde lēgātī annō a. u. c. CCCCLXXXI Rōmam vēnērunt? Eō annō lēgātī Alexandrīnī Rōmam vēnērunt quī amīcitiam peterent.
16. P. Semprōniō Ap. Claudiō cōnsulibus quās cīvitātēs Rōmānī condidērunt? Cīvitātēs Arīminum et Beneventum ā Rōmānīs conditae sunt.