LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVII

Exercitium 1

1. Hōc capitulō continētur commentārius quō A. Gellius tempora comparat quibus Graecī Rōmānīque illūstrēs flōruērunt [< flōs].

2. Quod dīcit dē vītā clārōrum hominum excerpsit [< ex + carpsit] ē librīs quī chronicī sīve annālēs [< annus] appellantur.

3. Ita nōbīs cōnspectum [< cōnspicere] aetātum antīquissimārum dedit, nē quid incōnspectum ac prāvum super vītā hominum clārōrum temere [> temerārius] dīcerēmus.

4. A. Gellius ā Solōne incipit, quī Athēniēnsibus lēgēs scrīpsit Tarquiniō Rōmae rēgnante, cui cognōmentum [= cognōmen] Prīscus fuit.

5. Archilochus, poēta Graecus clārus, Tullō Hostīliō rēgnante poēmata [= carmina] scrīpsit.

6. Miltiadēs, quī annō CCLX a.u.c. Persās vīcit apud Marathōnem, damnātus ab Athēniēnsibus in vinculīs mortem obiit [= mortuus est].

7. Aeschylus Athēnīs tragoediās [<> cōmoediās] scrīpsit paulō antequam Coriolānus, ā tribūnīs plēbis exagitātus [= incitātus] ac vexātus [= male tractātus], ā populō Rōmānō dēscīvit [= dēfēcit].

8. Rōmae decemvirī lēgēs XII tabulārum cōnscrīpsērunt [= scrīpsērunt] eōdem tempore quō Empedoclēs in Siciliā philosophiae [< philosophus] nātūrālī [< nātūra] studuit.

9. Sophoclēs et Euripidēs, poētae tragicī [= quī tragoediās scrīpsērunt], ab Ahēniēnsibus nōbilitātī [< nōbilis] sunt.

10. Sōcratēs, philosophus Graecus nōbilissimus, convictus [= damnātus] 'iuventūtem corrūpisse' in carcere venēnō necātus est

11. In obsidiōne [< obsidēre] Capitōliī M. Mānlius Gallōs per ardua obrēpentēs [= clam ascendentēs] dēpulit.

12. Ex temporibus paucōrum hominum quī hīc memorantur haud difficile est coniectūram facere dē plūribus quī nōminatī nōn sunt.


Index Cap. 46 Ecercitium 13 Cap. 47 Exercitium 2