1. Unde A. Gellius facta excerpsit dē vītā clārōrum hominum? A. Gellius ē librīs chronicīs facta excerpsit dē virīs clārissimīs.
2. Cūr A. Gellius nōn ab Homērō, sed ā Solōne incipit? Nōn ab Homērō incipit quia ille poēta ante Rōmam conditam vīxit.
3. Quō rēge Rōmānō rēgnante Solō lēgēs Athēniēnsium scrīpsit? Solō lēgēs Athēniēnsibus scrīpsit Tarquiniō Prīscō Rōmae rēgnante.
4. Ā quibus occīsus est Hipparchus tyrannus? Hipparchus tyrannus Athēnīs occīsus est ab Harmodiō et Aristogītone.
5. Ubi Persae ab Athēniēnsibus victī sunt Miltiade duce? Persae ab Athēniēnsibus victī sunt apud Marathōnem oppidum.
6. Cūr Cn. Mārcius Coriolānus ad Volscōs dēscīvit? Coriolānus ad Volscōs dēscīvit quia vexātus erat ā tribūnīs plēbis.
7. Quō duce classis Xerxis ab Athēniēnsibus victa est ad Salamīna? Themistocle duce Athēniēnsēs classem Persārum ad Salamīna vīcērunt.
8. Quī lēgēs duodecim tabulārum Rōmae scrīpsērunt? Decemvirī lēgibus scrībundīs lēgēs duodecim tabulārum cōnscrīpsērunt.
9. Quis historicus bellum Peloponnēsiacum memoriae trādidit? Thūcȳdidēs est historicus quī bellum Peloponnēsiacum memoriae trādidit.
10. Aeschylus, Sophoclēs, Euripidēs quid scrīpsērunt? Poētae Aeschylus, Sophoclēs, Euripidēs tragoediās scrīpsērunt.
11. Quōmodo mortuus est Sōcratēs philosophus? Sōcratēs capitis damnātus venēnō necātus est.
12. Cūr M. Mānlius capitis damnātus est? M. Mānlius convictus est rēgnum affectāvisse.