1. Quis fuit pater Alexandrī Magnī? Pater Alexandrī fuit Philippus, rēx Macedoniae.
2. Rēgnum adeptus quō Alexander trānsgressus est? Alexander in Asiam trānsgressus est, ut Persās subigeret.
3. Quot annōs Alexander rēgnāvit? Alexander ūndecim tantum annōs rēgnāvit.
4. Quī fuērunt Platō et Aristotelēs? Platō et Aristotelēs philosophī Graecī fuērunt.
5. Quod bellum Rōmānī gerēbant cum Aristotelēs mortem obiit? Eō tempore Rōmānī cum Samnītibus bellum gerēbant.
6. Quā dē causā cēnsōrēs P. Cornēlium Rūfīnum senātū mōvērunt? Cēnsōrēs Rūfīnum senātū mōvērunt quod decem lībrās argentī habēbat.
7. Quibus cōnsulibus bellum Pūnicum prīmum coeptum est? Ap. Claudiō M. Fulviō cōnsulibus bellum Pūnicum prīmum coeptum est.
8. Cūr Sp. Carvilius Rūga dīvortium fēcit cum uxōre? Sp. Carvilius Rūga dīvortium fēcit quod uxor eius sterilis erat.
9. Quid Plautus et Terentius scrīpsērunt? Plautus et Terentius cōmoediās scrīpsērunt.
10. Quem fīnem commentāriī suī prōposuit A. Gellius? A. Gellius fīnem commentāriī prōposuit bellum Pūnicum secundum.
11. Quid anus hospita rēgī Tarquiniō Superbō obtulit? Anus illa rēgī Tarquiniō Superbō novem librōs ōrāculōrum obtulit.
12. Cūr rēx nōn omnēs librōs novem ēmit? Rēx librōs emere recūsāvit quia anus nimium pretium poposcit.
13. Quid fēcit mulier cum rēx librōs emere recūsāvit? Anus trēs librōs exussit ac deinde aliōs trēs.
14. Num rēx trēs librōs minōre pretiō mercātus est? Rēx reliquōs trēs librōs eōdem pretiō ēmit quod anus petīverat prō novem.
15. Ubi servantur librī Sibyllīnī? Librī Sibyllīnī in sacrāriō servantur.
16. Cūr fēminae nōn iūrant per Herculem? Fēminae per Herculem nōn iūrant quod ille deus virīlis est.
17. Quod iūs iūrandum fēminārum proprium est? 'Mecastor' est iūs iūrandum feminārum proprium.