LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 1

1. Bellum memorābile [< memorāre] est bellum Pūnicum secundum, quō duae māximae gentēs inter sē arma contulērunt.

2. Indignābantur Rōmānī quod Poenī victī victōribus ultrō [= sine causā] arma īnferrent, Poenī quod Rōmānī victīs superbē imperitāvissent.

3. Hannibal puer patrī Hamilcarī blandiēbātur [< blandē rogābat] ut cum exercitū in Hispāniam dūcerētur.

4. Tum Hamilcar, antequam excercitum in Hispāniam trāiceret [= trādūceret], fīlium iūre iūrandō adēgit [= ad iūs iūrandum coēgit] 'sē, cum prīmum posset, hostem fore populō Rōmānō!'

5. Mortuō Hamilcare gener eius Hasdrubal eī successit [= in locum eius secūtus est]; is foedus cum Rōmānīs renovāvit, id quod bellum distulit [= bellō moram attulit].

6. Hasdrubal Hannibalem vixdum [= vix adhūc] pūberem ad sē arcessīvit, ut puer mīlitiae assuēsceret/adsuēsceret [: mōrem nōsceret mīlitiae].

7. In senātū Carthāginiēnsī Hannō dīxit 'Hannibalem domī tenendum esse sub lēgibus, sub magistrātibus [< magister], nē quandō parvus ille ignis incendium ingēns exsuscitāret [= excitāret/suscitāret]!

8. Paucī Hannōnī assentiēbantur [= assentiēbant], et Hannibal in Hispāniam missus est, ubi triennium sub Hasdrubale meruit.

9. Ingenium Hannibalis habile [= aptum] fuit ad omnēs rēs quae magnō futurō ducī agendae erant.

10. Iuvenis Hannibal nītēbātur [= labōrābat] ut exercituī cārus esset.

11. Ergō, Hasdrubale obtruncātō, Hannibal in praetōrium castrōrum dēlātus omnium assēnsū [< assentīre] 'imperātor' nōminātus est

12. In Hispāniā Hannibal, postquam Cartalam, urbem Olcadum, expugnāvit et dīripuit [< dis- + rapuit], exercitum in hīberna dēdūxit.

13. Vēre in Vaccaeōs bellum prōmōvit [<> remōvit] et Arbocalam oppidum cēpit, etsī ab oppidānīs [= cīvibus oppidī] diū dēfēnsum est.

14. Carpētānōs Tagum flūmen trāicientēs [= trānseuntēs] adortus est, elephantīs in rīpā dispositīs [= variīs locīs positīs].

15. Cum hostēs aquam ingressī essent, equitēs impetum fēcērunt in agmen impedītum [= quod mōtū impediēbātur]; ita haudquāquam [= nēquāquam] parī certāmine in mediō flūminis alveō concurrērunt.


Index Cap. 47 Ecercitium 7 Cap. 48 Exercitium 2