1. Cūr dictātōrī Q. Fabiō Māximō cognōmen 'Cūnctātōrī' datum est? Id cognōmen accēpit quia aciē cum hoste pugnāre cūnctābātur.
2. Quid M. Minucius magister equitum dictātōrem crīminābātur? Minucius dictatōrem tamquam 'sēgnem' ac 'timidum' crīminābātur.
3. Quid ēgit Fabius Māximus cum legiōnēs Minuciī in discrīmine essent? Fabius Māximus cum exercitū superveniēns Minucium discrīmine līberāvit.
4. Quōmodo Hannibal in monte Calliculā Rōmānōs dēcēpit? Hannibal sarmentīs ad cornua boum alligatīs et accēnsīs Rōmānōs dēcēpit.
5. Quid Q. Fabius Māximus abiēns novōs cōnsulēs monuit? Dictātor abiēns cōnsulēs monuit ut proelium cum Hannibale differrent.
6. Castrīs apud Cannās locātīs, unde Rōmānī aquābantur? Rōmānī quī apud Cannās in castrīs erant ex Aufidō flūmine aquābantur.
7. Quid aquātōribus ē castrīs ēgressīs ēvēnit? Equitēs Hannibalis aquātōrēs Rōmānōs ē rīpā flūminis fugāvērunt.
8. Quid fēcit Varrō posterō diē? Posterō diē Varrō aciem trāns flūmen īnstrūxit.
9. In aciē ubi locātī sunt equitēs? Equitēs in cornibus locātī sunt, in dextrō Rōmānī, in laevō sociī.
10. Pulsīs equitibus Rōmānīs peditēsne cōnstābant? Peditēs Rōmānī prīmum hostēs impulērunt, tum ab Āfrīs circumventī sunt.
11. Cūr inīqua Rōmānīs erat pugna cum Āfrīs? Pugna inīqua erat quod fessī cum recentibus pugnābant.
12. Cūr Paulum cōnsulem vīrēs dēficiēbant? Vīrēs Paulum cōnsulem dēficiēbant quia fundā graviter vulnerātus erat.
13. Quid Cn. Lentulus cōnsulī sauciō obtulit? Lentulus cōnsulī sauciō equum suum obtulit.
14. Num Paulus equō Lentulī servātus est? Paulus equō ex hostibus fugere recūsāvit.